[AFRICANUS libro octauo quaestionum. ] §19.2.33.prSi fundus quem mihi locaueris publicatus sit, teneri te actione ex conducto, ut mihi frui liceat, quamuis per te non stet, quo minus id praestes: quemadmodum, inquit, si insulam aedificandam locasses et solum corruisset, nihilo minus teneberis.
[阿非利加努斯,摘自《问答录》第八卷] 如果你租给我的土地被充公,即使无法履行并非由于你的原因,你也因承租之诉而承担使我得以收益的义务。 他说,正如如果你发包建造一栋公寓,而地基塌陷,你仍将承担义务。
nam et si uendideris mihi fundum isque priusquam uacuus traderetur publicatus fuerit, tenearis ex empto: quod hactenus uerum erit, ut pretium restituas, non ut etiam id praestes, si quid pluris mea intersit eum uacuum mihi tradi.
因为即使你卖给我一块土地,而在其腾空交付前被充公,你也将因购买之诉而承担义务;但这仅在下述限度内是正确的:你退还价金,而非还要赔偿因未能腾空交付给我而使我享有的更大利益。
similiter igitur et circa conductionem seruandum puto, ut mercedem quam praestiterim restituas, eius scilicet temporis, quo fruitus non fuerim, nec ultra actione ex conducto praestare cogeris.
因此,我认为在租赁中也应遵循同样的规则,即你退还我已支付的租金,当然是指我未能收益的那段时间的租金,且你不会被强迫在承租之诉中承担超出此范围的赔偿。
nam et si colonus tuus fundo frui a te aut ab eo prohibetur, quem tu prohibere ne id faciat possis, tantum ei praestabis, quanti eius interfuerit frui, in quo etiam lucrum eius continebitur: sin uero ab eo interpellabitur, quem tu prohibere propter uim maiorem aut potentiam eius non poteris, nihil amplius ei quam mercedem remittere aut reddere debebis,
因为即使你的承租人被你或被你能够阻止其行为的人阻碍而无法收益土地,你应赔偿其因未能收益而享有的利益额,其中也包括他的利润;但如果是被你因不可抗力或其权势而无法阻止的人干扰,你无需承担除免除或退还租金以外的任何其他义务,