[IDEM libro tertio digestorum a Paulo epitomatorum. ]
[同上,摘自保罗缩编的《学说汇纂》第三卷] 某人以三十的价格承租了一栋公寓,又将各个房间出租,以使从所有人那里共收取四十。
§19.2.30.prQui insulam triginta conduxerat, singula caenacula ita conduxit, ut quadraginta ex omnibus colligerentur: dominus insulae, quia aedificia uitium facere diceret, demolierat eam: quaesitum est, quanti lis aestimari deberet, si is qui totam conduxerat ex conducto ageret.
公寓所有者因声称建筑物存在缺陷而拆除了它。 现问:如果承租整栋公寓的人提起承租之诉,诉讼标的额应如何估算?
respondit, si uitiatum aedificium necessario demolitus esset, pro portione, quanti dominus praediorum locasset quod eius temporis habitatores habitare non potuissent, rationem duci et tanti litem aestimari: sin autem non fuisset necesse demoliri, sed quia melius aedificare uellet, id fecisset, quanti conductoris interesset, habitatores ne migrarent, tanti condemnari oportere.
答:如果是因必要而拆除了有缺陷的建筑物,则应根据房产所有者出租该建筑物的价格,按居民在此期间无法居住的比例进行计算,并以此金额估算诉讼额;但如果是没有必要拆除,而是因为他想盖一栋更好的楼房而拆除之,则应当判令其支付相当于承租人因居民不搬迁而享有的利益的金额。
§19.2.30.1Aedilis in municipio balneas conduxerat, ut eo anno municipes gratis lauarentur: post tres menses incendio facto respondit posse agi cum balneatore ex conducto, ut pro portione temporis, quo lauationem non praestitisset, pecuniae contributio fieret.
某自治市的市政官承租了公众浴场,以便市民在当年可以免费洗澡。 三个月后发生了火灾,他回答说,可以依据承租之诉向浴场经营者起诉,以便按其未提供洗澡服务的时间比例,退还相应的款项。
§19.2.30.2Qui mulas ad certum pondus oneris locaret, cum maiore onere conductor eas rupisset, consulebat de actione.
某人出租骡子并限制了载重量,而承租人因超载使骡子受伤。 出租人就诉权问题进行咨询。
respondit uel lege Aquilia uel ex locato recte eum agere, sed lege Aquilia tantum cum eo agi posse, qui tum mulas agitasset, ex locato etiam si alius eas rupisset, cum conductore recte agi.
他回答说:既可以依据《阿奎利亚法》提起诉讼,也可以依据出租之诉正当起诉;但依据《阿奎利亚法》,只能对当时驱赶骡子的人提起诉讼,而依据出租之诉,即使是其他人使骡子受伤,亦可正当对承租人提起诉讼。
§19.2.30.3Qui aedem faciendam locauerat, in lege dixerat: 'quoad in opus lapidis opus erit, pro lapide et manupretio dominus redemptori in pedes singulos septem dabit': quaesitum est, utrum factum opus an etiam inperfectum metiri oporteret.
某人发包建造一座房屋,在合同条款中规定:“只要工程需要石材作业,业主就石材和工钱向承包商每平方英尺支付七个单位。 ”现问:应当对已完成的工程进行测量,还是对未完成的工程也进行测量?
respondit etiam inperfectum.
答:未完成的也应测量。
§19.2.30.4Colonus uillam hac lege acceperat, ut incorruptam redderet praeter uim et uetustatem: coloni seruus uillam incendit non fortuito casu.
佃农接受了一座农庄,条件是除不可抗力和陈旧老化外,应完好无损地予以归还。 佃农的奴隶放火烧了农庄,并非出于偶然事故。
non uideri eam uim exceptam respondit nec id pactum esse, ut, si aliquis domesticus eam incendisset, ne praestaret, sed extrariam uim utrosque excipere uoluisse.
他回答说:这种暴力似乎不属于免责范围,双方也未约定如果是家中的某人放火烧毁则免除责任,而是双方都意图免除外部的不可抗力。