[ALFENUS libro secundo digestorum. ] §19.2.27.prHabitatores non, si paulo minus commode aliqua parte caenaculi uterentur, statim deductionem ex mercede facere oportet: ea enim condicione habitatorem esse, ut, si quid transuersarium incidisset, quamobrem dominum aliquid demoliri oporteret, aliquam partem paruulam incommodi sustineret: non ita tamen, ut eam partem caenaculi dominus aperuisset, in quam magnam partem usus habitator haberet.
[阿尔芬努斯,《学说汇纂》第二卷] 承租人不得因使用公寓的某一部分稍有不便,就立即扣减租金:因为承租人是在如下条件下承租的,即:如果发生某种意外事件,致使房东不得不拆除某些东西,承租人应当承受极小一部分的不便;然而,这并不至于达到房东将承租人享有大部分使用权的那部分公寓予以拆开的程度。
§19.2.27.1Iterum interrogatus est, si quis timoris causa emigrasset, deberet mercedem necne.
他再次被问及,如果有人因恐惧而搬走,是否应当支付租金。
respondit, si causa fuisset, cur periculum timeret, quamuis periculum uere non fuisset, tamen non debere mercedem: sed si causa timoris iusta non fuisset, nihilo minus debere.
他回答说,如果有原因致使其害怕危险,即使实际上并没有危险,也依然不应当支付租金;但如果恐惧的原因并非正当,则仍应支付。