Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §19.2.25.pr-19.2.25.8

第三人确定租金与租赁物出卖的效力

第 2846 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本章探讨了由第三人裁决确定租金的有效性、出租物出售时对承租人的保护、以及采光受阻时的救济。此外还规定了承租人的过失责任、不可抗力免责以及运输合同中的风险分担。

[GAIUS libro decimo ad edictum prouinciale. ] §19.2.25.prSi merces promissa sit generaliter alieno arbitrio, locatio et conductio contrahi non uidetur: sin autem quanti Titius aestimauerit, sub hac condicione stare locationem, ut, si quidem ipse qui nominatus est mercedem definierit, omnimodo secundum eius aestimationem et mercedem persolui oporteat et conductionem ad effectum peruenire: sin autem ille uel noluerit uel non potuerit mercedem definire, tunc pro nihilo esse conductionem quasi nulla mercede statuta.
[盖尤斯,《地方告示评注》第十卷] 如果租金通常约定由第三人裁决,则租赁契约似未成立:但如果是“以提修斯所评估的数额”,则租赁契约在如下条件下存续:如果被指定的人确实确定了租金,则无论如何都必须按照他的评估支付租金,且租赁应产生效力:但如果他要么不愿意、要么不能确定租金,则此时租赁无效,如同未设定租金一样。
§19.2.25.1Qui fundum fruendum uel habitationem alicui locauit, si aliqua ex causa fundum uel aedes uendat, curare debet, ut apud emptorem quoque eadem pactione et colono frui et inquilino habitare liceat: alioquin prohibitus is aget cum eo ex conducto.
将土地出租给他人收益或将房屋出租给他人居住的人,如果因某种原因出售该土地或房屋,应当确保在买主处也根据同样的约定,允许小作人收益和房客居住:否则,受到阻碍的人将基于租赁提起诉讼,向他提出请求。
§19.2.25.2Si uicino aedificante obscurentur lumina cenaculi, teneri locatorem inquilino: certe quin liceat colono uel inquilino relinquere conductionem, nulla dubitatio est.
如果因邻人建造房屋导致阁楼的采光被遮挡,则出租人对房客承担责任:当然,毫无疑问,小作人或房客被允许放弃租赁。
de mercedibus quoque si cum eo agatur, reputationis ratio habenda est.
此外,如果因租金对他提起诉讼,必须考虑扣除额。
eadem intellegemus, si ostia fenestrasue nimium corruptas locator non restituat.
如果出租人不修复严重损坏的门或窗,我们也将作同样的理解。
§19.2.25.3Conductor omnia secundum legem conductionis facere debet.
承租人必须根据租赁条款履行一切义务。
et ante omnia colonus curare debet, ut opera rustica suo quoque tempore faciat, ne intempestiua cultura deteriorem fundum faceret.
尤其是小作人应当注意,在各自适宜的时间进行农作,以免因不合时宜的耕作而使土地变差。
praeterea uillarum curam agere debet, ut eas incorruptas habeat.
此外,他应当照管农舍,使其保持完好。
§19.2.25.4Culpae autem ipsius et illud adnumeratur, si propter inimicitias eius uicinus arbores exciderit.
此外,如果由于他的恩怨,邻人砍伐了树木,这也被归于他本人的过失。
§19.2.25.5Ipse quoque si exciderit, non solum ex locato tenetur, sed etiam lege Aquilia et ex lege duodecim tabularum arborum furtim caesarum et interdicto quod ui aut clam: sed utique iudicis, qui ex locato iudicat, officio continetur, ut ceteras actiones locator omittat.
如果他自己砍伐了树木,不仅根据租赁契约承担责任,而且还根据《阿奎利亚法》、关于暗中砍伐树木的《十二表法》以及关于以暴力或暗中实施行为的禁令承担责任:但无论如何,依租赁契约审判的裁判官之职责,包含了促使出租人放弃其余诉讼。
§19.2.25.6Uis maior, quam Graeci θεοῦ βίαν appellant, non debet conductori damnosa esse, si plus, quam tolerabile est, laesi fuerint fructus: alioquin modicum damnum aequo animo ferre debet colonus, cui immodicum lucrum non aufertur.
不可抗力(希腊人称之为“神的暴力”)如果对果实造成的损害超过了可承受的限度,则不应对承租人造成损害:否则,过度的利润未被剥夺的小作人,应当平心静气地承担适度的损失。
apparet autem de eo nos colono dicere, qui ad pecuniam numeratam conduxit: alioquin partiarius colonus quasi societatis iure et damnum et lucrum cum domino fundi partitur.
显然,我们关于小作人的这一说法是指那些以现金租地的人;否则,分益小作人则仿佛依据合伙法,与土地所有人分担损失并分享利润。
§19.2.25.7Qui columnam transportandam conduxit, si ea, dum tollitur aut portatur aut reponitur, fracta sit, ita id periculum praestat, si qua ipsius eorumque, quorum opera uteretur, culpa acciderit: culpa autem abest, si omnia facta sunt, quae diligentissimus quisque obseruaturus fuisset.
承运柱子的人,如果柱子在起吊、搬运或安置过程中破损,只有在因他本人或他所雇用的人员的过失而导致事故时,他才承担该风险:但如果已经做到了任何最谨慎的人都会注意到的所有事情,则不存在过失。
idem scilicet intellegemus et si dolia uel tignum transportandum aliquis conduxerit: idemque etiam ad ceteras res transferri potest.
当然,如果有人承运大木桶或木梁,我们也将作同样理解;且同样规则也可以推广至其他事物。
§19.2.25.8Si fullo aut sarcinator uestimenta perdiderit eoque nomine domino satisfecerit, necesse est domino uindicationem eorum et condictionem cedere.
如果缩绒工或缝纫工丢失了衣物并为此向所有人进行了赔偿,所有人必须向其让渡对这些衣物的返还请求权和不当得利返还请求权。

词汇与语法注释

  1. §19.2.25.prstare — “对格加不定式”(AcI)结构的一部分,其主语为 `locationem`。与前句中的 `non uidetur`(似未成立)相对应,它表示“在如下条件下,租赁契约保持效力(或成立)”。
  2. §19.2.25.2reputationis — 罗马法中表示“扣除”或“相抵”的名词 `reputatio` 的属格。它表明,当出租人起诉索要租金时,必须考虑扣除承租人因采光受阻等遭受的损失(价值贬损)。
  3. §19.2.25.5ut ceteras actiones locator omittat — 带虚拟式现在时 `omittat` 的 `ut` 从句,用以说明裁判官职责(`iudicis... officio`)的具体实质内容或结果。表明当针对同一损害同时存在契约之诉(`ex locato`)与侵权之诉(如《阿奎利亚法》等)的竞合时,裁判官必须进行调谐,以防止出租人重复受偿。
  4. §19.2.25.6cui immodicum lucrum non aufertur — 由与格关系代名词 `cui` 引导的关系从句,先行词为 `colonus`。由于支付固定现金租金的小作人在大丰收时获得的超额利润不会被所有人剥夺,因此基于公平原则,在适度歉收时他也应当自己承担适度损失(`modicum damnum`)。
  5. §19.2.25.7ita id periculum praestat, si — 副词 `ita` 与条件从句 `si` 呼应的限制性用法,意为“仅在……条件下,才承担该风险”。它表明承运人的风险承担仅限于他本人或其雇员存在过失(`culpa`)的情况。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §19.2.25.pr-19.2.25.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:19.2.25.pr-19.2.25.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。