[GAIUS libro decimo ad edictum prouinciale. ]
[ガイウス、地方告示評注第10巻] 賃料が一般的に他人の裁定に委ねて約束されている場合、賃貸借は成立しないとみなされる。
§19.2.25.prSi merces promissa sit generaliter alieno arbitrio, locatio et conductio contrahi non uidetur: sin autem quanti Titius aestimauerit, sub hac condicione stare locationem, ut, si quidem ipse qui nominatus est mercedem definierit, omnimodo secundum eius aestimationem et mercedem persolui oporteat et conductionem ad effectum peruenire: sin autem ille uel noluerit uel non potuerit mercedem definire, tunc pro nihilo esse conductionem quasi nulla mercede statuta.
しかし、もし「ティティウスが評価した額で」とされているならば、次のような条件のもとで賃貸借が存続する。 すなわち、もし名指しされた彼自身が賃料を決定したならば、いかなる場合も彼の評価に従って賃料が支払われなければならず、また賃借が効力を生じなければならない。 しかし、もし彼が賃料を決定することを欲しないか、または決定できないならば、そのときには賃料が定められなかったものとして、賃借は無効となる。
§19.2.25.1Qui fundum fruendum uel habitationem alicui locauit, si aliqua ex causa fundum uel aedes uendat, curare debet, ut apud emptorem quoque eadem pactione et colono frui et inquilino habitare liceat: alioquin prohibitus is aget cum eo ex conducto.
土地の収益または家屋の居住を誰かに賃貸した者が、何らかの理由でその土地または家屋を売却する場合、買主のもとでも同じ約定によって、小作人が収益すること、および借家人が居住することが許されるように手配しなければならない。 さもなければ、妨げられた者は、彼に対して賃借アクションをもって訴えることになる。
§19.2.25.2Si uicino aedificante obscurentur lumina cenaculi, teneri locatorem inquilino: certe quin liceat colono uel inquilino relinquere conductionem, nulla dubitatio est.
隣人の建築によって2階の部屋の採光が遮られる場合、貸主は借家人に対して責任を負う。 少なくとも、小作人または借家人が賃貸借を辞めることが許されることについては、何の疑いもない。
de mercedibus quoque si cum eo agatur, reputationis ratio habenda est.
また、賃料について彼に対して訴えが提起される場合、差引勘定の考慮がなされなければならない。
eadem intellegemus, si ostia fenestrasue nimium corruptas locator non restituat.
貸主が、著しく損壊した戸や窓を修復しない場合にも、同じように解するべきである。
§19.2.25.3Conductor omnia secundum legem conductionis facere debet.
賃借人は、賃貸借の条件に従ってすべてを行わなければならない。
et ante omnia colonus curare debet, ut opera rustica suo quoque tempore faciat, ne intempestiua cultura deteriorem fundum faceret.
そして何よりも小作人は、不適切な時期の耕作によって土地を悪化させないよう、農作業をそれぞれの適期に行うように配慮しなければならない。
praeterea uillarum curam agere debet, ut eas incorruptas habeat.
さらに、農舎を傷みのない状態に保つよう、それらの管理を行わなければならない。
§19.2.25.4Culpae autem ipsius et illud adnumeratur, si propter inimicitias eius uicinus arbores exciderit.
また、彼自身の敵対関係のために隣人が樹木を伐採した場合も、彼自身の過失に数えられる。
§19.2.25.5Ipse quoque si exciderit, non solum ex locato tenetur, sed etiam lege Aquilia et ex lege duodecim tabularum arborum furtim caesarum et interdicto quod ui aut clam: sed utique iudicis, qui ex locato iudicat, officio continetur, ut ceteras actiones locator omittat.
彼自身が伐採した場合には、賃貸アクションによって責任を負うだけでなく、アクィリウス法によっても、また樹木の隠密伐採に関する十二表法によっても、さらに「暴力または隠密によるもの」の禁令によっても責任を負う。 しかし、賃貸アクションに基づいて裁判を行う裁判官の職務には、貸主が他のアクションを放棄するようにすることが、いずれにせよ含まれている。
§19.2.25.6Uis maior, quam Graeci θεοῦ βίαν appellant, non debet conductori damnosa esse, si plus, quam tolerabile est, laesi fuerint fructus: alioquin modicum damnum aequo animo ferre debet colonus, cui immodicum lucrum non aufertur.
ギリシア人が「神の力」と呼ぶ不可抗力は、もし果実が許容限度を超えて損害を受けたならば、賃借人に不利益をもたらすべきではない。 そうでなければ、過大な利益を奪われることのない小作人は、適度な損失は甘んじて受けるべきである。
apparet autem de eo nos colono dicere, qui ad pecuniam numeratam conduxit: alioquin partiarius colonus quasi societatis iure et damnum et lucrum cum domino fundi partitur.
もっとも、我々が小作人についてこのように言うのは、金銭で借りた者についてであることは明らかである。 なぜなら、分益小作人は、いわば組合の法に基づいて、土地所有者と損失も利益も分かち合うからである。
§19.2.25.7Qui columnam transportandam conduxit, si ea, dum tollitur aut portatur aut reponitur, fracta sit, ita id periculum praestat, si qua ipsius eorumque, quorum opera uteretur, culpa acciderit: culpa autem abest, si omnia facta sunt, quae diligentissimus quisque obseruaturus fuisset.
柱の運送を請け負った者が、それが持ち上げられ、運ばれ、または設置される間に破損した場合、彼自身、および彼がその労働を利用した者たちの何らかの過失によってそれが生じたときにのみ、彼はその危険を賠償する。 もっとも、きわめて注意深い人であれば誰でも払ったであろうすべての配慮がなされた場合には、過失はない。
idem scilicet intellegemus et si dolia uel tignum transportandum aliquis conduxerit: idemque etiam ad ceteras res transferri potest.
誰かが大樽や梁の運送を請け負った場合にも、当然同じように解する。 そして同じことは、他の物事にも適用され得る。
§19.2.25.8Si fullo aut sarcinator uestimenta perdiderit eoque nomine domino satisfecerit, necesse est domino uindicationem eorum et condictionem cedere.
縮絨工または仕立屋が衣類を紛失し、その名目で所有者に弁償した場合、所有者は彼らに対して、それらの物の返還請求および不当利得返還請求を譲渡しなければならない。