[PAULUS libro trigesimo quarto ad edictum. ] §19.2.22.prItem si pretio non soluto inempta res facta sit, tunc ex locato erit actio.
[保罗,《告示评注》第三十四卷] 同样地,如果因未付清价金而使买卖失效,那么此时将提起租赁之诉。
§19.2.22.1Quotiens autem faciendum aliquid datur, locatio est.
此外,只要是交付某物以供制作,即为租赁。
§19.2.22.2Cum insulam aedificandam loco, ut sua impensa conductor omnia faciat, proprietatem quidem eorum ad me transfert et tamen locatio est: locat enim artifex operam suam, id est faciendi necessitatem.
当我发包建造一座公寓,约定由承揽人自担费用完成一切工作时,他虽然将这些材料的所有权移转给我,但这仍然是租赁:因为工匠出租的是他自己的劳务,即完成工作的必要性。
§19.2.22.3Quemadmodum in emendo et uendendo naturaliter concessum est quod pluris sit minoris emere, quod minoris sit pluris uendere et ita inuicem se circumscribere, ita in locationibus quoque et conductionibus iuris est:
正如在买卖中,按自然法允许以较低价格买进价值较高之物,以较高价格卖出价值较低之物,并以此相互博弈一样,在租赁中也是同样的法律原则: