[Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum. ] §19.2.19.prSed addes hoc Iuliani sententiae, ut, si collusi ego cum tutore, ex conducto tenear in id quod pupilli interfuit.
[乌尔比安,《告示注解》第三十二卷] 但是,你应当在尤里安的意见中加上这一点:如果我与后见人串通,我将因承租之诉就涉及被后见人利益的数额承担责任。
§19.2.19.1Si quis dolia uitiosa ignarus locauerit, deinde uinum effluxerit, tenebitur in id quod interest nec ignorantia eius erit excusata: et ita Cassius scripsit.
如果有人在不知情的情况下出租了有缺陷的大桶,随后酒漏了出来,他将就该损失承担责任,其不知情不得免责;卡西乌斯也曾如此写道。
aliter atque si saltum pascuum locasti, in quo herba mala nascebatur: hic enim si pecora uel demortua sunt uel etiam deteriora facta, quod interest praestabitur, si scisti, si ignorasti, pensionem non petes, et ita Seruio Labeoni Sabino placuit.
这与你出租了长有毒草的牧草地的情况不同:因为在这种情况下,如果牲畜死亡或仅仅是状况变差,如果你知情,则应赔偿损失;如果你不知情,你将不得请求租金。 塞尔维乌斯、拉贝奥和萨比努斯都同意这一观点。
§19.2.19.2Illud nobis uidendum est, si quis fundum locauerit, quae soleat instrumenti nomine conductori praestare, quaeque si non praestet, ex locato tenetur.
我们必须探讨,如果有人出租了农地,通常应当以设备的名义向承租人提供哪些东西,如果不提供,他将因出租之诉承担什么责任。
et est epistula Neratii ad Aristonem dolia utique colono esse praestanda et praelum et trapetum instructa funibus, si minus, dominum instruere ea debere: sed et praelum uitiatum dominum reficere debere.
内拉蒂乌斯致阿里斯顿的信中写道,大桶当然应当提供给小作人,同样还有配备了绳索的压榨机和橄榄压榨机;如果不配备,所有人应当配备它们;所有人还应当修理损坏的压榨机。
quod si culpa coloni quid eorum corruptum sit, ex locato eum teneri.
但是,如果由于小作人的过错导致其中任何东西损坏,他将因出租之诉承担责任。
fiscos autem, quibus ad premendam oleam utimur, colonum sibi parare debere Neratius scripsit: quod si regulis olea prematur, et praelum et suculam et regulas et tympanum et cocleas quibus releuatur praelum dominum parare oportere.
另外,内拉蒂乌斯写道,我们用来压榨橄榄的榨篓,小作人应当自己准备;但如果橄榄是用横木压榨的,则所有人应当准备压榨机、绞盘、横木、鼓轮和用于升降压榨机的螺旋。
item aenum, in quo olea calda aqua lauatur, ut cetera uasa olearia dominum praestare oportere, sicuti dolia uinaria, quae ad praesentem usum colonum picare oportebit.
同样,用热水洗涤橄榄的铜锅,也应当像其他橄榄器具一样由所有人提供,这与酒桶类似,对于酒桶,小作人为了当前的需要应当涂抹沥青。
haec omnia sic sunt accipienda, nisi si quid aliud specialiter actum sit.
所有这些,除非另有特别约定,否则应当如此理解。
§19.2.19.3Si dominus exceperit in locatione, ut frumenti certum modum certo pretio acciperet, et dominus nolit frumentum accipere neque pecuniam ex mercede deducere, potest quidem totam summam ex locato petere, sed utique consequens est existimare officio iudicis hoc conuenire, haberi rationem, quanto conductoris intererat in frumento potius quam in pecunia soluere pensionem exceptam portionem.
如果所有人在出租时保留了以特定价格接受特定数量谷物的条款,而所有人既不愿接受谷物,也不愿从租金中扣除相应的款项,他固然可以因出租之诉请求全部金额,但显然一贯的看法是,这属于法官的职权范围,即应当考虑:对于保留的部分,承租人以谷物而非以货币支付租金,具有多大的利益。
simili modo et si ex conducto agatur, idem erit dicendum.
同样地,如果提起承租之诉,也应当这样说。
§19.2.19.4Si inquilinus ostium uel quaedam alia aedificio adiecerit, quae actio locum habeat? et est uerius quod Labeo scripsit competere ex conducto actionem, ut ei tollere liceat, sic tamen, ut damni infecti caueat, ne in aliquo dum aufert deteriorem causam aedium faciat, sed ut pristinam faciem aedibus reddat:
如果房客在建筑物上增加了门或其他某些东西,哪种诉讼可以适用? 拉贝奥所写的更为正确,即适用承租之诉,以便允许他予以拆除,但条件是,他须就防止发生损害提供担保,以免在拆除时使房屋的状况在某些方面变差,而是应当使房屋恢复原状。
§19.2.19.5Si inquilinus arcam aeratam in aedes contulerit et aedium aditum coangustauerit dominus, uerius est ex conducto eum teneri et ad exhibendum actione, siue scit siue ignorauerit: officio enim iudicis continetur, ut cogat eum aditum et facultatem inquilino praestare ad arcam tollendam sumptibus scilicet locatoris.
如果房客将一个铜皮箱搬入房屋,而房东缩小了房屋的入口,更为正确的看法是,无论房东知情还是不知情,他都将因承租之诉及出示之诉承担责任;因为法官的职权中包含强制所有人提供入口和便利,使房客能够拆卸并移走箱子,费用当然由出租人承担。
§19.2.19.6Si quis, cum in annum habitationem conduxisset, pensionem totius anni dederit, deinde insula post sex menses ruerit uel incendio consumpta sit, pensionem residui temporis rectissime Mela scripsit ex conducto actione repetiturum, non quasi indebitum condicturum: non enim per errorem dedit plus, sed ut sibi in causam conductionis proficeret.
如果有人承租了一年的住宅并支付了全年的租金,随后公寓在六个月后倒塌或被火灾烧毁,梅拉极其正确地写道,他将通过承租之诉请求返还剩余时间的租金,而不是像对非债给付那样提起不当得利返还请求:因为他并非因错误而多付,而是为了使自己在承租关系中受益。
aliter atque si quis, cum decem conduxisset, quindecim soluerit: hic enim si per errorem soluit, dum putat se quindecim conduxisse, actionem ex conducto non habebit, sed solam condictionem.
这与有人承租金额为十却支付了十五的情况不同:因为在此情形下,如果他是因错误而支付,以为自己承租的金额是十五,他将不能提起承租之诉,而只能提起不当得利返还请求。
nam inter eum, qui per errorem soluit, et eum, qui pensionem integram prorogauit, multum interest.
因为因错误而支付的人与预付全部租金的人之间存在很大区别。
§19.2.19.7Si quis mulierem uehendam naui conduxisset, deinde in naue infans natus fuisset, probandum est pro infante nihil deberi, cum neque uectura eius magna sit neque his omnibus utatur, quae ad nauigantium usum parantur.
如果有人承租船只运送一名妇女,随后在船上生下了婴儿,应当认为不应为该婴儿支付任何费用,因为其运费不高,且其并不使用为乘船者准备的那些东西。
§19.2.19.8Ex conducto actionem etiam ad heredem transire palam est.
承租之诉也过渡给继承人,这是显而易见的。
§19.2.19.9Cum quidam exceptor operas suas locasset, deinde is qui eas conduxerat decessisset, imperator Antoninus cum diuo Seuero. rescripsit ad libellum exceptoris in haec uerba: 'Cum per te non stetisse proponas, quo minus locatas operas Antonio Aquilae solueres, si eodem anno mercedes ab alio non accepisti, fidem contractus impleri aequum est. '
当某个速记员出租了他的劳务,随后承租该劳务的人去世了,皇帝安东尼努斯与神圣塞维鲁对速记员的请愿书回复如下:‘既然你表明并非由于你的原因而未能向安东尼乌斯·阿奎拉交付出租的劳务,如果你在同年未从他人处获得报酬,那么履行合同的信义是公平的。
§19.2.19.10Papinianus quoque libro quarto responsorum scripsit diem functo legato Caesaris salarium comitibus residui temporis praestandum, modo si non postea comites cum aliis eodem tempore fuerunt.
’ 帕皮尼阿努斯也在《解答集》第四卷中写道,当皇帝的使节去世时,应当向其随从人员支付剩余时间的薪金,只要随从人员在此后同一时期内没有随从其他人。