[IDEM libro septuagesimo primo ad edictum. ] §19.2.14.prQui ad certum tempus conducit, finito quoque tempore colonus est: intellegitur enim dominus, cum patitur colonum in fundo esse, ex integro locare, et huiusmodi contractus neque uerba neque scripturam utique desiderant, sed nudo consensu conualescunt: et ideo si interim dominus furere coeperit uel decesserit, fieri non posse Marcellus ait, ut locatio redintegretur, et est hoc uerum.
[同上,《告示注解》第71卷] 租赁特定期限的人,在该期限届满后仍为佃农。 因为,当所有人允许佃农留在土地上时,他被视为重新进行租赁,而此种契约绝不需要言词或书面,仅凭单纯的合意即具有效力。 因此,如果在此期间所有人开始精神失常或死亡,马尔切鲁斯认为,租赁不可能得以更新,而这是正确的。