[POMPONIUS libro decimo epistularum. ] §19.1.55.prSi seruus, qui emeretur uel promitteretur, in hostium potestate sit, Octauenus magis putabat ualere emptionem et stipulationem, quia inter ementem et uendentem esset commercium: potius enim difficultatem in praestando eo inesse, quam in natura, etiamsi officio iudicis sustinenda esset eius praestatio, donec praestari possit.
[蓬波尼乌斯《书信集》第十卷] 如果作为买卖或(口头)允诺对象的奴隶处于敌人的控制下,奥克塔维努斯更倾向于认为该买卖和口头协定是有效的,因为买受人与出卖人之间存在交易权(commercium);因为他认为,这只是在交付该奴隶上存在困难,而非性质上的不可能,即使根据法官的职权,该交付应当被中止,直到能够进行交付为止。