[IDEM libro secundo pithanon. ] §19.1.54.prSi seruus quem uendideras iussu tuo aliquid fecit et ex eo crus fregit, ita demum ea res tuo periculo non est, si id imperasti, quod solebat ante uenditionem facere, et si id imperasti, quod etiam non uendito seruo imperaturus eras.
[同人(拉贝奥)《说服力见解集》第二卷] 如果你已卖出的奴隶根据你的命令做某事,并因此折断了腿,仅在下述情况下,该风险才不归你承担:即如果你命令他做他在卖出前惯常做的事,且如果你命令他做即使奴隶未被卖出你也会命令他做的事。
PAULUS: minime: nam si periculosam rem ante uenditionem facere solitus est, culpa tua id factum esse uidebitur: puta enim eum fuisse seruum, qui per catadromum descendere aut in cloacam demitti solitus esset.
保罗:绝非如此。 因为如果他在出卖前惯常做危险的事,则此事将被视为因你的过错而发生;例如,假设他是那种惯常沿绳索下滑或被放入下水道的奴隶。
idem iuris erit, si eam rem imperare solitus fueris, quam prudens et diligens pater familias imperaturus ei seruo non fuerit.
如果你惯常命令他做的事,是一个审慎且勤勉的家父长所不会命令该奴隶去做的事,法律结论也是相同的。
quid si hoc exceptum fuerit? tamen potest ei seruo nouam rem imperare, quam imperaturus non fuisset, si non uenisset: ueluti si ei imperasti, ut ad emptorem iret, qui peregre esset: nam certe ea res tuo periculo esse non debet.
如果对此作出了例外规定呢? 然而,他仍然可以命令该奴隶做一件新事,即如果奴隶未被卖出他就不会命令他做的事;例如,如果你命令他前往身在国外的买受人处:因为显然,该事不应当由你承担风险。
itaque tota ea res ad dolum malum dumtaxat et culpam uenditoris dirigenda est.
因此,这整个问题必须仅根据出卖人的欺诈和过错来衡量。
§19.1.54.1Si dolia octoginta accedere fundo, quae infossa essent, dictum erit, et plura erunt quam ad eum numerum, dabit emptori ex omnibus quae uult, dum integra det: si sola octoginta sunt, qualiacumque emptorem sequentur nec pro non integris quicquam ei uenditor praestabit.
如果约定埋在土中的八十个大陶罐随土地一同转让,且其数量多于该数目,出卖人应在所有大陶罐中将买受人想要的给与买受人,只要给与的是完整无缺的即可;如果正好只有八十个,则不论其状况如何,都归属于买受人,出卖人无需因不完整的大陶罐而向买受人承担任何担保责任。