[LABEO libro primo pithanon. ] §19.1.53.prSi mercedem insulae accessuram esse emptori dictum est, quanti insula locata est, tantum emptori praestetur.
[拉贝奥:《说服力见解集》第一卷] 若约定公寓的租金归买受人所有,则公寓出租的数额为多少,即应向买受人给给。
PAULUS: immo si insulam totam uno nomine locaueris et amplioris conductor locauerit et in uendenda insula mercedem emptori cessuram esse dixeris, id accedet, quod tibi totius insulae conductor debebit.
保罗:不,如果你将整栋公寓以单一合同出租,而承租人又以更高租金将其转租,并且你在出卖公寓时约定租金归买受人所有,那么,整栋公寓的承租人欠你的数额将归于买受人。
§19.1.53.1Si eum fundum uendidisti, in quo sepulcrum habuisti, nec nominatim tibi sepulchrum excepisti, parum habes eo nomine cautum.
如果你卖出了一块其上有你坟墓的土地,而没有专门为自己保留该坟墓,那么你在这方面的法律保障是不充分的。
PAULUS: minime, si modo in sepulchrum iter publicum transit.
保罗:绝非如此,只要有公共通道通往该坟墓。
§19.1.53.2Si habitatoribus habitatio lege uenditionis recepta est, omnibus in ea habitantibus praeter dominum recte recepta habitatio est.
如果根据买卖条款为居住者保留了居住权,那么,除了所有权人之外,为居住在其中的所有人保留的居住权即为有效。
PAULUS: immo si cui in ea insula, quam uendideris, gratis habitationem dederis et sic receperis: 'habitatoribus aut quam quisque diem conductum habet', parum caueris (nominatim enim de his recipi oportuit) itaque eos habitatores emptor insulae habitatione impune prohibebit.
保罗:不,如果你在你卖出的公寓中曾向某人提供无偿居住权,并且作出了如下保留:“归居住者,或者按各人承租的期限”,那么你的保护是不充分的(因为本应专门针对这些人作出保留),因此公寓的买受人可以阻碍这些居住者居住而不受惩罚。