[SCAEUOLA libro septimo digestorum. ] §19.1.52.prCreditor fundum sibi obligatum, cuius chirographa tributorum a debitore retro solutorum apud se deposita habebat, uendidit Maeuio ea lege, ut, si quid tributorum nomine debitum esset, emptor solueret: idem fundus ob causam eorum tributorum, quae iam soluta erant, a conductore saltus, in quo idem fundus est, uenit eumque idem Maeuius emit et pretium soluit: quaesitum est, an empti iudicio uel aliqua actione emptor a uenditore consequi possit, ut solutionum supra scriptarum chirographa ei dentur.
[斯卡埃沃拉:《学说汇纂》第七卷] 债权人将一块抵押给自己的土地卖给梅维乌斯,他手里保存着债务人先前已纳税款的字据。 双方约定,若有任何以税款名义拖欠的费用,由买受人支付。 然而,由于那些实际上已经缴纳过的税款,该土地所在的林区的承租人将该土地公卖,相同的梅维乌斯又购买了该土地并支付了价金。 现问:买受人是否可以通过买入之诉或某种诉讼,要求出卖人向其交付上述已付款项的字据?
respondit posse emptorem empti iudicio consequi, ut instrumenta de quibus quaereretur exhibeantur.
解答:买受人可以通过买入之诉,要求出示所涉文书。
§19.1.52.1Praedium aestimatum in dotem a patre filiae suae nomine datum obligatum creditori deprehenditur: quaesitum est, an filius, qui hereditatem patris retinet, cum ab ea se filia abstinuisset dote contenta, actione ex empto teneatur, ut a creditore lueret et marito liberum praestaret.
父亲为其女儿的名义提供并估价作为嫁妆的一块土地,被发现已抵押给债权人。 现问:在女儿满足于嫁妆而放弃继承的情况下,保留父亲遗产的儿子,是否须承担买入之诉的责任,以从债权人处赎回该土地并向其丈夫交付无负担的土地?
respondit teneri.
解答:应当承担。
§19.1.52.2Inter uenditorem et emptorem militiae ita conuenit, ut salarium, quod debeatur ab illa persona, emptori cederet: quaesitum est, emptor militiae quam quantitatem a quo exigere debet et quid ex eiusmodi pacto uenditor emptori praestare debeat.
官职的出卖人与买受人约定,某人所欠的俸给应当归买受人所有。 现问:官职的买受人应当向谁请求多少数额,以及出卖人根据此类协议应当向买受人履行何种给付?
respondit uenditorem actiones extraordinarias eo nomine quas haberet praestare debere.
解答:出卖人应当提供其基于该名义所享有的特别程序诉权。
§19.1.52.3Ante domum mari iunctam molibus iactis ripam constituit et uti ab eo possessa domus fuit, Gaio Seio uendidit: quaero, an ripa, quae ab auctore domui coniuncta erat, ad emptorem quoque iure emptionis pertineat.
有人在临海的房屋前筑堤建起护岸,并以自己占有该房屋时的原样将其卖给盖尤斯·塞尤斯。 现问:由前主与房屋相连的护岸,是否也根据买卖之权归属于买受人?
respondit eodem iure fore uenditam domum, quo fuisset priusquam ueniret.
解答:房屋在卖出时,应与卖出前具有相同的法律地位。