[IDEM libro quinto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. ] §19.1.51.prSi et per emptorem et uenditorem mora fuisset, quo minus uinum praeberetur et traderetur, perinde esse ait, quasi si per emptorem solum stetisset: non enim potest uideri mora per uenditorem emptori facta esse ipso moram faciente emptore.
[同上,雅沃伦要略自其《遗稿》第五卷] 如果因买受人和出卖人双方的原因发生迟延,致使无法提供和交付葡萄酒,他(拉贝奥)认为,这应当如同仅因买受人一人的原因发生迟延一样处理;因为在买受人自身发生迟延时,不能认为是由出卖人给买受人造成了迟延。
§19.1.51.1Quod si fundum emisti ea lege, uti des pecuniam kalendis Iuliis, et si ipsis calendis per uenditorem esset factum, quo minus pecunia ei solueretur, deinde per te staret quo minus solueres, uti posse aduersus te lege sua uenditorem dixi, quia in uendendo hoc ageretur, ut, quandoque per emptorem factum sit, quo minus pecuniam soluat, legis poenam patiatur.
但是,如果你以在7月1日支付价金为条款购买了一块土地,如果在该日当天,因出卖人的原因致使未向其支付价金,而随后因你的原因致使你未予支付,我曾说过,出卖人可以针对你行使其条款,因为在出卖时双方意图在于:无论何时,只要因买受人的原因致使其未支付价金,他就应当承受该条款的惩罚。
hoc ita uerum puto, nisi si quid in ea re uenditor dolo fecit.
我认为只有在出卖人于该事务中无欺诈行为时,这才是正确的。