[SCAEUOLA libro secundo responsorum. ] §19.1.48.prTitius heres Sempronii fundum Septicio uendidit ita: 'fundus Sempronianus, quidquid Sempronii iuris fuit, erit tibi emptus tot nummis' uacuamque possessionem tradidit neque fines eius demonstrauit: quaeritur, an empti iudicio cogendus sit ostendere ex instrumentis hereditariis, quid iuris defunctus habuerit et fines ostendere.
[斯卡埃沃拉《答辩集》第二卷] 塞姆普罗尼乌斯的继承人蒂蒂乌斯将一片土地卖给塞普蒂基乌斯,约定如下:“塞姆普罗尼乌斯的土地,凡属塞姆普罗尼乌斯的权利,皆以若干钱币由你购得。 ”他交付了无负担的占有,但未指明其边界。 现问:是否可通过买受人之诉,强迫他根据继承文书指明死者曾拥有何种权利,并指明边界?
respondi id ex ea scriptura praestandum, quod sensisse intelleguntur: quod si non appareat, debere uenditorem et instrumenta fundi et fines ostendere: hoc etenim contractui bonae fidei consonat.
我答复道:应当根据该书面约定,履行可被理解为他们所意图的事项;但如果这不明确,则出卖人应当出示土地的文书并指明边界,因为这与诚实信用契约相符。