[IDEM libro quinto quaestionum. ]
[同作者《问题集》第五卷] 替修斯在临终时,通过信托遗赠将斯蒂库斯、潘菲鲁斯和阿雷斯库萨留给塞伊娅,并托付她的信义,要求她在一年后引导所有人获得自由。
§19.1.43.prTitius cum decederet, Seiae Stichum Pamphilum Arescusam per fideicommissum reliquit eiusque fidei commisit, ut omnes ad libertatem post annum perduceret.
由于受遗赠人不希望信托遗赠归于自己,但又未免除继承人应对其承担的请求权,继承人便将同样的奴隶卖给塞姆普罗尼乌斯,且未对信托遗赠的自由做任何提及。
cum legataria fideicommissum ad se pertinere noluisset nec tamen heredem a sua petitione liberasset, heres eadem mancipia Sempronio uendidit nulla commemoratione fideicommissae libertatis facta: emptor cum pluribus annis mancipia supra scripta sibi seruissent, Arescusam manumisit, et cum ceteri quoque serui cognita uoluntate defuncti fideicommissam libertatem petissent et heredem ad praetorem perduxissent, iussu praetoris ab herede sunt manumissi.
在上述奴隶为买主服务了数年后,买主解放了阿雷斯库萨。 当其他奴隶在获悉死者的遗愿后也请求信托遗赠的自由,并将继承人带到裁判官面前时,他们根据裁判官的命令被继承人解放。
Arescusam quoque nolle se emptorem patronum habere responderat.
阿雷斯库萨也曾回答说她不希望买主作为其保护人。
cum emptor pretium a uenditore empti iudicio Arescusae quoque nomine repeteret, lectum est responsum Domitii Ulpiani, quo continebatur Arescusam pertinere ad rescriptum sacrarum constitutionum, si nollet emptorem patronum habere: emptorem tamen nihil posse post manumissionem a uenditore consequi.
当买主通过买物之诉要求卖主退还也包括阿雷斯库萨在内的价格时,宣读了多米蒂乌斯·乌尔比安的解答,其中载明:如果阿雷斯库萨不希望买主作为其保护人,她将适用神圣敕令的规定;但买主在解放后不能从卖主处获得任何补偿。
ego cum meminissem et Iulianum in ea sententia esse, ut existimaret post manumissionem quoque empti actionem durare, quaero, quae sententia uera est.
由于我记得朱里安也持有同样的观点,即认为在解放后买物之诉仍然存续,故我询问哪种观点是正确的。
illud etiam in eadem cognitione nomine emptoris desiderabatur, ut sumptus, quos in unum ex his quem erudierat fecerat, ei restituerentur.
在同一审理中,买主还提出请求,要求向他偿还他为其中一个他曾加以培养的奴隶所支付的费用。
idem quaero, Arescesa, quae recusauit emptorem patronum habere, cuius sit liberta constituta? an possit uel legatariam quae non liberauit uel heredem patronum habere? nam ceteri duo ab herede manumissi sunt.
我同样询问:拒绝买主作为其保护人的阿雷斯库萨,被确定为谁的解放自由女? 她能否将未曾解放她的受遗赠人或继承人作为其保护人? 因为其余两人是由继承人解放的。
respondi: semper probaui Iuliani sententiam putantis manumissione non amittitur eo modo.
我回答说:我一直赞同朱里安的观点,他认为诉权并不因这种方式的解放而丧失。
de sumptibus uero, quos in erudiendum hominem emptor fecit, uidendum est: nam empti iudicium ad eam quoque speciem sufficere existimo: non enim pretium continet tantum, sed omne quod interest emptoris seruum non euinci.
但关于买主为培养该奴隶所支付的费用,则须予以考量:因为我认为买物之诉亦足以适用于此类情形。 因为它不仅包含价格,还包括不使奴隶被追夺对买主所具有的全部利益。
plane si in tantum pretium excedisse proponas, ut non sit cogitatum a uenditore de tanta summa (ueluti si ponas agitatorem postea factum uel pantomimum euictum esse eum, qui minimo ueniit pretio), iniquum uidetur in magnam quantitatem obligari uenditorem,
显然,如果你假定费用超出价格如此之多,以至于卖主未曾料想到如此巨大的数额(例如,如果你假定一个以极低价格售出的人后来成为战车御者或哑剧演员而被追夺),那么让卖主承担如此巨大数额的债务似乎是不公正的,