[PAULUS libro secundo quaestionum. ] §19.1.42.prSi duorum fundorum uenditor separatim de modo cuiusque pronuntiauerit et ita utrumque uno pretio tradiderit, et alteri aliquid desit, quamuis in altero exsuperet, forte si dixit unum centum iugera, alterum ducenta habere, non proderit ei, quod in altero ducenta decem inueniuntur, si in altero decem desint.
[保罗《问题集》第二卷] 如果两块土地的卖主分别说明了每块土地的面积,并以此将两块土地以单一价格交付,而其中一块有所缺少,即使在另一块中有所超出(例如,如果他说一块有一百亩,另一块有二百亩),若在其中一块中缺少十亩,那么在另一块中发现有二百一十亩,对他是没有利益的。
et de his ita apud Labeonem relatum est.
关于这些事,拉贝奥的著作中也是这样记载的。
sed an exceptio doli mali uenditori profutura sit, potest dubitari, utique si exiguus modus siluae desit et plus in uineis habeat, quam repromissum est.
但是,欺诈抗辩是否会对卖主有利,是可以怀疑的,尤其是当森林缺少了微小的面积,而葡萄园的面积比约定的要多时。
an non facit dolo, qui iure perpetuo utitur? nec enim hic quod amplius in modo inuenitur, quam alioquin dictum est, ad compendium uenditoris, sed ad emptoris pertinet: et tunc tenetur uenditor, cum minor modus inuenitur.
难道行使确立的法律权利的人,不是没有欺诈行径吗? 因为在此处,实际发现的面积比另行说明的要多的部分,并不归于卖主的利益,而是归于买主;且卖主只有在发现面积较少时才承担责任。
uideamus tamen, ne nulla querella sit emptoris in eodem fundo, si plus inueniat in uinea quam in prato, cum uniuersus modus constat.
然而,让我们看看,如果在同一块土地中,总面积相符,即使在葡萄园中发现的比在草地中的多,买主是否没有任何申诉。
similis quaestio esse potest ei, quae in duobus fundis agitata est et si quis duos statuliberos uno pretio uendat et dicat unum decem dare iussum, qui quindecim dare debebat: nam et hic tenebitur ex empto actione, quamuis emptor a duobus uiginti accepturus sit.
与在两块土地中探讨的问题相似的问题,也可能发生在有人以一个价格出售两个附条件自由奴隶,并声称其中一人被命令给付十个,而该人实际上应当给付十五个的情形:因为在此处,即使买主将从两人处总共获得二十个,卖主也将因买物之诉而承担责任。
sed rectius est in omnibus supra scriptis casibus lucrum cum damno compensari et si quid deest emptori siue pro modo siue pro qualitate loci, hoc ei resarciri.
但在上述所有情形中,更妥当的是将利益与损失相轧抵,且如果买主在面积上或在土地品质上有所缺失,均应以此弥补之。