[PAULUS libro quinto ad Sabinum. ] §19.1.4.prSi seruum mihi ignoranti, sciens furem uel noxium esse, uendideris, quamuis duplam promiseris, teneris mihi ex empto, quanti mea intererit scisse, quia ex stipulatu eo nomine agere tecum non possum antequam mihi quid abesset.
[保罗,《萨宾评注》第五卷] 如果你知道某个奴隶是小偷或曾造成损害,而将他卖给对此不知情的我,即使你曾承诺双倍赔偿,你仍须依据买物之诉对我承担责任,其数额为如果我知道此事对我所具有的利益(消极利益);因为在我的财产遭受任何减少之前,我不能以此名义依据约定提起诉讼。
§19.1.4.1Si modus agri minor inueniatur, pro numero iugerum auctor obligatus est, quia, ubi modus minor inuenitur, non potest aestimari bonitas loci qui non exstat.
如果发现土地的面积较小,出卖人应当根据优格(jugera)的数量承担责任,因为在发现面积较小时,无法评估不存在之土地的品质。
sed non solum si modus agri totius minor est, agi cum uenditore potest, sed etiam de partibus eius, ut puta si dictum est uineae iugera tot esse uel oliueti et minus inueniatur: ideoque his casibus pro bonitate loci fiet aestimatio.
但是,不仅在整块土地的面积较小时可以对出卖人提起诉讼,而且对于其部分面积也是如此,例如,如果曾声明葡萄园或橄榄园有若干优格,而实际发现的较少:因此,在这些情况下,应当根据该土地的品质进行评估。