[CELSUS libro octauo digestorum. ] §19.1.38.prSi uenditor hominis dixit peculium eum habere decem nec quemquam adempturum, et si plus habet, totum praestet, nisi hoc actum est, ut dumtaxat decem praestaret, si minus est, praestet esse decem et talem seruum esse, ut tantum peculii habeat.
[凯尔苏斯,《学说汇纂》第八卷] 如果奴隶的出卖人声称该奴隶拥有十个单位的特有财产,且任何人不会予以剥夺,那么,如果他拥有更多,出卖人应当提供全部,除非双方曾约定仅提供十个单位;如果少于此数,出卖人应当保证有十个单位,并且该奴隶处于拥有如此多特有财产的状态。
§19.1.38.1Si per emptorem steterit, quo minus ei mancipium traderetur, pro cibariis per arbitrium indemnitatem posse seruari Sextus Aelius, Drusus dixerunt, quorum et mihi iustissima uidetur esse sententia.
如果由于买受人的原因导致奴隶未能交付给他,塞克斯图斯·埃利乌斯和德鲁苏斯认为,可以通过仲裁保留关于伙食费的补偿,他们的观点在我看来也是最为公正的。
§19.1.38.2Firmus a Proculo quaesiit, si de plumbeo castello fistulae sub terram missae aquam ducerent in aenum lateribus circumstructum, an hae aedium essent, an ut ruta caesa uincta fixaque, quae aedium non essent.
菲尔穆斯向普罗库鲁斯请教:如果从铅制水槽地下铺设的管道将水引入砖砌的铜釜中,这些管道是属于房屋的,还是如同被挖掘、砍伐、捆绑和固定的物品那样不属于房屋?
ille rescripsit referre, quid acti esset.
普罗库鲁斯回信说,这取决于双方达成了何种协议。
quid ergo si nihil de ea re neque emptor neque uenditor cogitauerunt, ut plerumque in eiusmodi rebus euenisse solet, nonne propius est, ut inserta et inclusa aedificio partem eius esse existimemus?
那么,如果买受人和出卖人对此都没有考虑过(这在此类事务中是经常发生的),我们难道不应该更倾向于认为,嵌入和封闭在建筑物中的部分是该建筑物的一部分吗?