[IDEM libro septuagesimo ad edictum. ] §19.1.35.prSi quis fundum emerit, quasi per eum fundum eundi agendi ius non esset, et interdicto de itinere actuque uictus sit, ex empto habebit actionem: licet enim stipulatio de euictione non committatur, quia non est de iure seruitutis in rem actione pronuntiatum, tamen dicendum est ex empto actionem competere.
[同上,《告示注解》第七十卷] 如果有人购买了土地,就好像该土地上不存在通行和驱赶牲畜的权利一样,并且在关于通行和驱畜的禁令诉讼中败诉,他将拥有基于买入的诉讼。 因为,虽然由于并未通过对物诉讼就役权之权属做出判决,从而关于追夺的要式口约未被触发,但仍须认为基于买入的诉讼是成立的。