[ULPIANUS libro undecimo ad edictum. ] §19.1.32.prSi quis a me oleum quod emisset adhibitis iniquis ponderibus accepisset, ut in modo me falleret, uel emptor circumscriptus sit a uenditore ponderibus minoribus, Pomponius ait posse dici uenditorem sibi dare oportere quod plus est petere: quod habet rationem: ergo et emptor ex empto habebit actionem, qua contentus esse possit.
[乌尔比安,《告示注解》第十一卷] 如果有人为了在数量上欺骗我,而使用不公道的法码从我处接受了其所买入的橄榄油,或者买方被卖方以较轻的法码所欺骗,蓬波尼乌斯认为,可以说卖方能够请求将多出的部分交付给自己。 这是合乎道理的。 因此,买方也将拥有基于买入的诉权,并能以此获得满足。