[NERATIUS libro tertio membranarum. ] §19.1.31.prSi ea res, quam ex empto praestare debebam, ui mihi adempta fuerit: quamuis eam custodire debuerim, tamen propius est, ut nihil amplius quam actiones persequendae eius praestari a me emptori oporteat, quia custodia aduersus uim parum proficit.
[内拉蒂乌斯,《羊皮纸书》第三卷] 如果我因买入而有义务交付的该物被暴力从我处夺走:尽管我应当保管该物,但更为合理的见解是,我不应向买方承担超出让与追索该物的诸诉权以外的任何义务,因为保管对抗暴力几乎无济于事。
actiones autem eas non solum arbitrio, sed etiam periculo tuo tibi praestare debebo, ut omne lucrum ac dispendium te sequatur.
然而,我不仅应当根据你的指示,而且应当由你承担风险地向你提供这些诉权,以便一切利益和损失均由你承担。
§19.1.31.1Et non solum quod ipse per eum adquisii praestare debeo, sed et id, quod emptor iam tunc sibi tradito seruo adquisiturus fuisset.
而且,我不仅应当提供我自身通过该奴隶所取得的财产,还应当提供如果该奴隶在当时就已经交付给买方,买方本可取得的财产。
§19.1.31.2Uterque nostrum eandem rem emit a non domino, cum emptio uenditioque sine dolo malo fieret, traditaque est: siue ab eodem emimus siue ab alio atque alio, is ex nobis tuendus est, qui prior ius eius adprehendit, hoc est, cui primum tradita est.
如果我们双方在无欺诈地进行买卖的情况下,从非所有人处购买了同一物,且该物已被交付:无论我们是向同一人购买,还是向不同的人购买,我们当中那个先取得该物权利的人,即最先被交付该物的人,应当受到保护。
si alter ex nobis a domino emisset, is omnimodo tuendus est.
如果我们当中的一方是从所有人处购买的,则该方在任何情况下都应当受到保护。