[PAULUS libro trigesimo tertio ad edictum. ] §19.1.21.prSi sterilis ancilla sit, cuius partus uenit, uel maior annis quinquaginta, cum id emptor ignorauerit, ex empto tenetur uenditor.
[保罗,《告示注解》第三十三卷]\n 如果被卖出其未来子女的女奴本身是不孕的,或者年龄已超过五十岁,而买方对此并不知情,则卖方依买入之诉承担责任。
§19.1.21.1Si praedii uenditor non dicat de tributo sciens, tenetur ex empto: quod si ignorans non praedixerit, quod forte hereditarium praedium erat, non tenetur.
\n 如果土地的卖方在知情的情况下未说明有关税收的情况,他依买入之诉承担责任;但如果他因不知情而未预先说明(因为这或许是一块继承来的土地),则不承担责任。
§19.1.21.2Quamuis supra diximus, cum in corpore consentiamus, de qualitate autem dissentiamus, emptionem esse, tamen uenditor teneri debet, quanti interest non esse deceptum, etsi uenditor quoque nesciet: ueluti si mensas quasi citreas emat, quae non sunt.
\n 虽然我们上面说过,当我们在标的物本身上达成合意、但在品质上存在分歧时,买卖仍然成立,然而卖方仍应承担责任,其限度为买方未受欺骗的利益额,即使卖方自己也不知情:例如,买方购买了被当做柑橘木制的桌子,而实际上它们 e 并不是。
§19.1.21.3Cum per uenditorem steterit, quo minus rem tradat, omnis utilitas emptoris in aestimationem uenit, quae modo circa ipsam rem consistit: neque enim si potuit ex uino puta negotiari et lucrum facere, id aestimandum est, non magis quam si triticum emerit et ob eam rem, quod non sit traditum, familia eius fame laborauerit: nam pretium tritici, non seruorum fame necatorum consequitur.
\n 当由于卖方原因未交付物品时,买方的所有利益都应纳入估价,只要该利益是关于该物本身的:因为即使他本可以用葡萄酒进行交易并获利(例如),这也不应被估算在内,就像如果他买了小麦,而由于小麦未交付,他的奴仆遭受饥荒一样;因为他获得的是小麦的价款,而不是因饥饿而死的奴隶的价值。
nec maior fit obligatio, quod tardius agitur, quamuis crescat, si uinum hodie pluris sit, merito, quia siue datum esset, haberem emptor, siue non, quoniam saltem hodie dandum est quod iam olim dari oportuit.
债务并不因起诉较晚而变得更重,尽管如果今天葡萄酒的价格更高,估价确实会增加,这是理所当然的,因为无论是否已经交付,买方本都该拥有它,而既然未交付,至少今天应该交付很久以前就该交付的东西。
§19.1.21.4Si tibi fundum uendidero, ut eum conductum certa summa haberem, ex uendito eo nomine mihi actio est, quasi in partem pretii ea res sit.
\n 如果我卖给你一块土地,条件是我以一定的金额承租该土地,那么以此名义,我享有卖出之诉,就好像这件事构成了价款的一部分一样。
§19.1.21.5Sed et si ita fundum tibi uendidero, ut nulli alii eum quam mihi uenderes, actio eo nomine ex uendito est, si alii uendideris.
\n 但如果我卖给你一块土地,条件是你不能卖给除我以外的任何人,如果你卖给了别人,以此名义,我也享有卖出之诉。
§19.1.21.6Qui domum uendebat, excepit sibi habitationem, donec uiueret, aut in singulos annos decem: emptor primo anno maluit decem praestare, secundo anno habitationem praestare.
\n 卖房者为自己保留了终身居住权,或者每年十:买方第一年宁愿支付十,第二年宁愿提供居住。
Trebatius ait mutandae uoluntatis potestatem eum habere singulisque annis alterutrum praestare posse et quamdiu paratus sit alterutrum praestare, petitionem non esse.
特雷巴蒂乌斯说,买方有改变意愿的权力,每年可以提供两者之一,且只要他准备提供两者之一,就不存在诉求。