Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §19.1.13.pr-19.1.13.7

标的物瑕疵中卖方的善意与恶意责任

第 2777 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安阐述了在存在隐藏瑕疵时,根据卖主是恶意还是善意,其损害赔偿额度有所不同,并讨论了涉及奴隶、土地以及监护人售产的具体案例。

[ULPIANUS libro trigesimo secundo ad edictum. ] §19.1.13.prIulianus libro quinto decimo inter eum, qui sciens quid aut ignorans uendidit, differentiam facit in condemnatione ex empto: ait enim, qui pecus morbosum aut tignum uitiosum uendidit, si quidem ignorans fecit, id tantum ex empto actione praestaturum, quanto minoris essem empturus, si id ita esse scissem: si uero sciens reticuit et emptorem decepit, omnia detrimenta, quae ex ea emptione emptor traxerit, praestaturum ei: siue igitur aedes uitio tigni corruerunt, aedium aestimationem, siue pecora contagione morbosi pecoris perierunt, quod interfuit idonea uenisse erit praestandum.
[乌尔比安著《告示注解》第三十二卷] 尤里安在第十五卷中,就在买进之诉中的判决赔偿额,将明知而卖出某物者与不知而卖出者作了区分:因为他说,对于售出病畜或有瑕疵的木料者,如果他确实是在不知情的情况下做出的,则其因买进之诉而应承担的赔偿,仅限于如果我知道该情况就会少付的那部分金额;但如果他明知而保持沉默并欺骗了买受人,则他必须向买受人偿付其因该项买卖而遭受的一切损失:因此,无论是房屋因木料的瑕疵而倒塌,应赔偿房屋的估价,还是牲畜因病畜的传染而死亡,都应当赔偿健全的牲畜被售出本可获得的利益。
§19.1.13.1Item qui furem uendidit aut fugitiuum, si quidem sciens, praestare debebit, quanti emptoris interfuit non decipi: si uero ignorans uendiderit, circa fugitiuum quidem tenetur, quanti minoris empturus esset, si eum esse fugitiuum scisset, circa furem non tenetur: differentiae ratio est, quod fugitiuum quidem habere non licet et quasi euictionis nomine tenetur uenditor, furem autem habere possumus.
同样,出售窃贼或逃亡奴隶的人,如果他确实是在明知的情况下出售的,则应当赔偿不被欺骗对买受人而言所具有的利益额;但如果是不知情而售出的,关于逃亡奴隶,他应对如果买受人知道其为逃亡者本会少付的差额承担责任,而关于窃贼,他则不承担责任:区分的原因在于,对于逃亡奴隶确实无法占有,且卖受人好似以追夺的名义承担责任,而对于窃贼我们则可以占有。
§19.1.13.2Quod autem diximus 'quanti emptoris interfuit non decipi', multa continet, et si alios secum sollicitauit ut fugerent, uel res quasdam abstulit.
至于我们所说的“不被欺骗对买受人而言所具有的利益额”,包含了很多内容,比如他是否唆使他人一同逃跑,或者是否偷走了某些财物。
§19.1.13.3Quid tamen si ignorauit quidem furem esse, adsueuerauit autem bonae frugi et fidum et caro uendidit? uideamus, an ex empto teneatur.
然而,如果他确实不知道其为窃贼,却向买受人保证其品行端正且忠诚,并以高价售出,那该如何? 让我们来看看,他是否因买进之诉而承担责任。
et putem teneri.
我认为应当承担。
atqui ignorauit: sed non debuit facile quae ignorabat adseuerare.
可是他并不知道啊:但他不应该轻易地对自己所不知道的事情做出保证。
inter hunc igitur et qui scit praemonere debuit furem esse, hic non debuit facilis esse ad temerariam indicationem.
因此,在此人与明知且本应预先警告其为窃贼的人之间,存在如下区别:此人不应当轻易做出草率的声明。
§19.1.13.4Si uenditor dolo fecerit, ut rem pluris uenderet, puta de artificio mentitus est aut de peculio, empti eum iudicio teneri, ut praestaret emptori, quanto pluris seruum emisset, si ita peculiatus esset uel eo artificio instructus.
如果卖受人为了以更高价格售出财物而实施了欺诈,例如虚构了其技能或特有财产,则其依买进之诉承担责任,应向买受人赔偿:如果该奴隶确实拥有那样的特有财产或掌握了该项技能,买受人本会多付多少金额。
§19.1.13.5Per contrarium quoque idem Iulianus scribit, cum Terentius Victor decessisset relicto herede fratre suo et res quasdam ex hereditate et instrumenta et mancipia Bellicus quidam subtraxisset, quibus subtractis facile, quasi minimo ualeret hereditas, ut sibi ea uenderetur persuasit: an uenditi iudicio teneri possit? et ait Iulianus competere actionem ex uendito in tantum, quanto pluris hereditas ualeret, si hae res subtractae non fuissent.
相反,同一尤里安写道,当特伦提乌斯·维克托去世并留其兄弟为继承人,而一个名叫贝利库斯的人从遗产中窃取了某些物品、文件和奴隶,并在窃取之后,以此遗产似乎价值极低为由,轻易说服继承人将其卖给自己:他是否能依卖出之诉承担责任? 尤里安说,如果这些东西没有被窃取,遗产本会多值多少价值,卖出之诉就在多大程度上适用。
§19.1.13.6Idem Iulianus dolum solere a uenditore praestari etiam in huiusmodi specie ostendit: si, cum uenditor sciret fundum pluribus municipiis legata debere, in tabula quidem conscripserit uni municipio deberi, uerum postea legem consignauerit, si qua tributorum aut uectigalis indictionisue quid nomine aut ad uiae collationem praestare oportet, id emptorem dare facere praestareque oportere, ex empto eum teneri, quasi decepisset emptorem: quae sententia uera est.
同一尤里安表明,在此类案件中,卖主通常也必须对欺诈承担责任:如果卖主明知该土地对数个自治市负有遗赠债务,却在文书中写明仅对一个自治市负有债务,但随后签署契约条款规定:“如果以税收、关税或征收的名义,或者为了道路建设的出资而需要支付任何费用,买受人应当给予、履行并予以偿付”,则其因买进之诉而承担责任,好似其欺骗了买受人:这一观点是正确的。
§19.1.13.7Sed cum in facto proponeretur tutores hoc idem fecisse, qui rem pupillarem uendebant, quaestionis esse ait, an tutorum dolum pupillus praestare debeat.
但是,当在事实中提出,出售被监护人财产的监护人们也做了这同样的事时,他说问题在于被监护人是否应当对监护人的欺诈承担责任。
et si quidem ipsi tutores uendiderunt, ex empto eos teneri nequaquam dubium est: sed si pupillus auctoribus eis uendidit, in tantum tenetur, in quantum locupletior ex eo factus est, tutoribus in residuum perpetuo condemnandis, quia nec transfertur in pupillum post pubertatem hoc, quod dolo tutorum factum est.
如果确实是监护人自己出售的,毫无疑问他们因买进之诉而承担责任;但如果被监护人在他们的同意下进行了出售,则他在因此致富的限度内承担责任,而监护人则应对其余部分承担永久的赔偿责任,因为因监护人的欺诈所实施的行为,在成年后并不移转给被监护人。

词汇与语法注释

  1. §19.1.13.prquanto minoris essem empturus, si id ita esse scissem — 一个违背事实的条件句,从句(scissem,虚拟式过去完成时)和主句(essem empturus,相当于虚拟式过去完成时的迂回表达)都表示对过去事实相反的假设。
  2. §19.1.13.prquod interfuit idonea uenisse — 动词 interfuit 为无人称动词,此处以不定式从句 idonea uenisse 作为其实质主语(其中 idonea 为中性复数宾格,是 ueneo“被售出”的虚拟式/不定式 uenisse 的逻辑主语)。关系代名词 quod 引导关于利益额的表达,整体意为“健全的牲畜被售出对买受人而言所具有的利益额”。
  3. §19.1.13.1quanti emptoris interfuit non decipi — 属格 quanti 是表示价值的属格,与无人称动词 interfuit 连用,表示利益的额度。名词 emptoris 是 interest 所要求的表示“对谁而言”的属格。被动现在不定式 non decipi 作 interfuit 的主语。
  4. §19.1.13.3inter hunc igitur et qui scit praemonere debuit furem esse, hic non debuit facilis esse ad temerariam indicationem — 语法上,在 hunc(不知情但做出保证者)与 qui scit(知情者,即“本应预先警告者”)之间进行了对比。后半句的代词 hic 与句首的 hunc 指代同一人,得出结论“此人不应当轻易做出草率的声明”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §19.1.13.pr-19.1.13.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:19.1.13.pr-19.1.13.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。