Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §19.1.13.19-19.1.13.31

卖方之诉中价金利息与费用的请求范围

第 2779 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本部分明确了卖方之诉中可主张的价金、利息及各项费用的范围,并探讨了代理人交易、规避利息限制的约定、未成年人或被监护人的契约以及保留第三人权利的买卖等各种具体案例。

[ULPIANUS libro trigesimo secundo ad edictum. ] §19.1.13.19Ex uendito actio uenditori competit ad ea consequenda, quae ei ab emptore praestari oportet.
卖方之诉归属于卖方,用以获取买方应当向其给付的内容。
§19.1.13.20Ueniunt autem in hoc iudicium infra scripta. in primis pretium, quanti res uenit. item usurae pretii post diem traditionis: nam cum re emptor fruatur, aequissimum est eum usuras pretii pendere.
此外,以下事项属于本案审理范围:首先是物品售出的价格;其次是交付之日后的价金利息;因为既然买方享受了该物,那么由其支付价金利息是极为公平的。
§19.1.13.21Possessionem autem traditam accipere debemus et si precaria sit possessio: hoc enim solum spectare debemus, an habeat facultatem fructus percipiendi.
此外,即使占有是准占有(可撤销的占有),我们也应当认定已交付占有:因为我们只需考虑这一点,即他是否具有收取孳息的能力。
§19.1.13.22Praeterea ex uendito agendo consequetur etiam sumptus, qui facti sunt in re distracta, ut puta si quid in aedificia distracta erogatum est: scribit enim Labeo et Trebatius esse ex uendito hoc nomine actionem.
此外,通过提起卖方之诉,还可以收回对售出之物所投入的费用,例如,如果对售出的建筑物有所支出:因为拉贝奥和特雷巴蒂乌斯写道,在此名目下存在卖方之诉。
idem et si in aegri serui curationem impensum est ante traditionem aut si quid in disciplinas, quas uerisimile erat etiam emptorem uelle impendi.
如果在交付前为生病奴隶的治疗付出了费用,或者在买方可能也希望投入的技能培训上有所支出,其结果也是相同的。
hoc amplius Labeo ait et si quid in funus mortui serui impensum sit, ex uendito consequi oportere, si modo sine culpa uenditoris mortem obierit.
对此,拉贝奥进一步指出,如果为死去的奴隶的丧礼有所支出,只要该奴隶并非因卖方的过失而死亡,就应当通过卖方之诉予以收回。
§19.1.13.23Item si conuenerit, cum res ueniret, ut locuples ab emptore reus detur, ex uendito agi posse, ut id fiat.
同样,如果在售出物品时约定由买方提供有偿付能力的保证人,则可以提起卖方之诉以要求履行该约定。
§19.1.13.24Si inter emptorem praediorum et uenditorem conuenisset, ut, si ea praedia emptor heresque eius pluris uendidisset, eius partem dimidiam uenditori praestaret et heres emptoris pluris ea praedia uendidisset, uenditorem ex uendito agendo partem eius, quo pluris uendidisset, consecuturum.
如果土地的买方与卖方之间曾约定:如果买方及其继承人以更高的价格售出该土地,则应将超出部分的半数给付给卖方,而买方的继承人确实以更高的价格售出了该土地,那么卖方通过提起卖方之诉,将获得该超出部分之半数。
§19.1.13.25Si procurator uendiderit et cauerit emptori, quaeritur, an domino uel aduersus dominum actio dari debeat.
如果代理人进行了销售并向买方提供了担保,那么产生了一个问题:是否应当向本人或针对本人赋予诉权。
et Papinianus libro tertio responsorum putat cum domino ex empto agi posse utili actione ad exemplum institoriae actionis, si modo rem uendendam mandauit: ergo et per contrarium dicendum est utilem ex empto actionem domino competere.
帕皮尼安在《答复集》第三卷中认为,只要本人曾授权出售该物,就可以效仿针对经理人之诉,通过准买进之诉向本人提起诉讼;因此,反过来也应当认为,本人享有准买进之诉。
§19.1.13.26Ibidem Papinianus respondisse se refert, si conuenerit, ut ad diem pretio non soluto uenditori duplum praestaretur, in fraudem constitutionum uideri adiectum, quod usuram legitimam excedit: diuersamque causam commissoriae esse ait, cum ea specie, inquit, non faenus illicitum contrahatur, sed lex contractui non improbata dicatur.
在同一著作中,帕皮尼安提到自己曾做出答复:如果约定在到期未支付价金时向卖方给付双倍数额,则超出法定利息的部分应被视为具有规避宪令的欺诈意图;他还指出,丧失权利条款的情况则不同,因为在这种情况下,正如他所说,并未成立非法的借贷,而是为契约附加了未被禁止的条款。
§19.1.13.27Si quis colludente procuratore meo ab eo emerit, an possit agere ex empto? et puto hactenus, ut aut stetur emptioni aut discedatur.
如果有人与我的代理人勾结并向其购买,他是否可以提起买进之诉? 我认为仅限于以下程度:要么维持该买卖,要么废除该买卖。
§19.1.13.28Sed et si quis minorem uiginti quinque annis circumuenerit, et huic hactenus dabimus actionem ex empto, ut diximus in superiore casu.
但是,如果有人欺诈了未满二十五岁的人,我们也将向其赋予买进之诉,但仅限于我们在前一案例中所说的相同程度。
§19.1.13.29Si quis a pupillo sine tutoris auctoritate emerit, ex uno latere constat contractus: nam qui emit, obligatus est pupillo, pupillum sibi non obligat.
如果有人在未经监护人同意的情况下向被监护人购买,契约仅在单方成立:因为购买者向被监护人承担义务,但不能使被监护人向其承担义务。
§19.1.13.30Si uenditor habitationem exceperit, ut inquilino liceat habitare, uel colono ut perfrui liceat ad certum tempus, magis esse Seruius putabat ex uendito esse actionem: denique Tubero ait, si iste colonus damnum dederit, emptorem ex empto agentem cogere posse uenditorem, ut ex locato cum colono experiatur, ut quidquid fuerit consecutus, emptori reddat.
如果卖方在合同中排除保留了居住权,以允许房客居住,或允许佃农在一定期限内享有收益,塞尔维乌斯认为更应适用卖方之诉。 最后,图贝罗指出,如果该佃农造成了损害,买方通过提起买进之诉,可以强迫卖方基于租赁关系起诉佃农,从而将所获得的一切都转交给买方。
§19.1.13.31Aedibus distractis uel legatis ea esse aedium solemus dicere, quae quasi pars aedium uel propter aedes habentur, ut puta putealia
当房屋被售出或遗赠时,我们通常认为,那些被视为房屋的一部分或为了房屋而配备的物品属于房屋,例如井圈…

词汇与语法注释

  1. 19.1.13.21si precaria sit possessio — 即使占有是“准占有”(可撤销的暂定占有),只要买受人实际上享有“收取孳息的能力”(facultas fructus percipiendi),卖方交付占有的义务即被视为有效履行。该解释在法律性质存在瑕疵时,优先考虑了实质性的利益享受。
  2. 19.1.13.25utilem ex empto actionem domino competere — 在上下文中,由于本人(domino)处于卖方一侧,此处本应适用“准卖方之诉”(utilis ex uendito actio),但抄本却写作“ex empto”。这可能是帕皮尼安在以经理人之诉等类比代理交易中赋予本人的双向诉权时产生的概念混淆,或是抄本笔误。在理解上,这指的是本人获得了针对买方的诉权。
  3. 19.1.13.30habitationem exceperit — 此处的“excipere”具有从交易标的中“排除”或“保留”特定权利或财产的法律含义。它指的是卖方在出售房产时,为了不侵害现有房客或佃农的居住、使用收益权,而在契约中将该范围排除在买卖标的之外的约定。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §19.1.13.19-19.1.13.31. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:19.1.13.19-19.1.13.31

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。