Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §19.1.11.14-19.1.11.18

卖方的欺诈责任与追夺担保的效力

第 2775 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

引用卡西乌斯、尤里安等人的见解,论述了买卖中缺少双倍担保、具有故意的卖方责任、债权人出售质物时的责任,以及平稳占有担保的范围,并对照投网等例外约定,阐明在追夺时原则上仍产生返还价金的义务。

[IDEM libro trigesimo secundo ad edictum. ] §19.1.11.14Cassius ait eum, qui ex duplae stipulatione litis aestimationem consecutus est, aliarum rerum nomine, de quibus in uenditionibus caueri solet, nihil consequi posse.
[同一作者,《告示评注》第三十二卷]\n\n卡西乌斯认为,根据双倍赔偿承诺已获得诉讼标的评估数额(赔偿额)的人,以通常在买卖中予以担保的其他事项的名目,不能获得任何赔偿。
Iulianus deficiente dupla ex empto agendum putauit.
尤里安认为,在缺少双倍担保的情况下,应当提起买方诉讼。
§19.1.11.15Denique libro decimo apud Minicium ait, si quis seruum ea condicione uendiderit, ut intra triginta dies duplam promitteret, postea ne quid praestaretur, et emptor hoc fieri intra diem non desiderauerit, ita demum non teneri uenditorem, si ignorans alienum uendidit: tunc enim in hoc fieri, ut per ipsum et per heredem eius emptorem habere liceret: qui autem alienum sciens uendidit, dolo, inquit, non caret et ideo empti iudicio tenebitur.
\n\n最后,他在关于米尼基乌斯之书第十卷中指出,如果某人以“在三十日内承诺双倍赔偿,此后不作任何担保”为条件出售了奴隶,且买方未在该期限内要求履行此项承诺,那么仅在卖方不知情地出售了他人之物时,卖方才不承担责任:因为此时仅归结于,买方得以通过卖方及其继承人平稳占有;但他指出,明知是他人之物而出售的人不能免于故意,因此将因买方诉讼而承担责任。
§19.1.11.16Sententiam Iuliani uerissimam esse arbitror in pignoribus quoque: nam si iure creditoris uendiderit, deinde haec fuerint euicta, non tenetur nec ad pretium restituendum ex empto actione creditor: hoc enim multis constitutionibus effectum est.
\n\n我认为尤里安的见解在质权中也是极其正确的:因为如果债权人依据其债权人权利出售了质物,此后这些质物被追夺,债权人甚至不因买方诉权而承担返还价金的责任:因为这已由许多宪令所确立。
dolum plane uenditor praestabit, denique etiam repromittit de dolo: sed et si non repromiserit, sciens tamen sibi non obligatam uel non esse eius qui sibi obligauit uendiderit, tenebitur ex empto, quia dolum eum praestare debere ostendimus.
显然,卖方将对故意承担责任,并且最后他还就无故意进行再承诺:但即使他未作此再承诺,如果他在明知该物未质押给自己、或者不属于向其质押之人所有的情况下予以出售,他仍将因买方诉权而承担责任,因为我们已经指出他应当对故意承担责任。
§19.1.11.17Si quis rem uendiderit et ei accessurum quid dixerit, omnia quidem, quae diximus in re distracta, in hoc quoque sequenda sint, ut tamen euictionis nomine non in duplum teneatur, sed in hoc tantum obligetur, ut emptori habere liceat, et non solum per se, sed per omnes.
\n\n如果某人出售了一物,并声明有某物作为附属物,那么我们关于已出售之物所说的一切,在此情况下也应当予以遵循,然而,他不因追夺而承担双倍责任,而仅在此限度内承担义务,即买方得以平穏占有,且不仅是通过卖方自身,而是通过所有人。
§19.1.11.18Qui autem habere licere uendidit, uideamus quid debeat praestare.
\n\n至于承诺得以平穏占有而出售货物的人应当给付什么,让我们予以审视。
et multum interesse arbitror, utrum hoc polliceatur per se uenientesque a se personas non fieri, quo minus habere liceat, an uero per omnes.
我认为,他所承诺的是“不因其自身及源于他的人而使买方无法平穏占有”,还是“通过所有人”来作此承诺,这两者之间有很大区别。
nam si per se, non uidetur id praestare, ne alius euincat: proinde si euicta res erit, siue stipulatio interposita est, ex stipulatu non tenebitur, siue non est interposita, ex empto non tenebitur.
因为如果是通过其自身,他并不被视为担保他人不会追夺;因此,如果该物被追夺,无论是否订立了口头契约,他都不会根据口头契约承担责任,即使未订立口头契约,他也不会根据买方诉权承担责任。
sed Iulianus libro quinto decimo digestorum scribit, etiamsi aperte uenditor pronuntiet per se heredemque suum non fieri, quo minus habere liceat, posse defendi ex empto eum in hoc quidem non teneri, quod emptoris interest, ucrum tamen ut pretium reddat teneri.
但尤里安在《学说汇纂》第十五卷中写道,即使卖方明确声明,不因其自身及继承人而使买方无法平稳占有,仍可通过买方诉权进行抗辩,认为卖方虽然不对买方的履行利益承担责任,但仍有义务退还价金。
ibidem ait idem esse dicendum et si aperte in uenditione comprehendatur nihil euictionis nomine praestatum iri: pretium quidem deberi re euicta, utilitatem non deberi: neque enim bonae fidei contractus hac patitur conuentione, ut emptor rem amitteret et pretium uenditor retineret.
在同一地方,他指出,即使在买卖中明确包含“不因追夺承担任何担保”的约定,也应当得出同样的结论:即在物被追夺时,价金确实债务化,而履行利益不债务化;因为诚信契约不容许有这样的约定,即买方失去物,而卖方保留价金。
nisi forte, inquit, sic quis omnes istas supra scriptas conuentiones recipiet, quemadmodum recipitur, ut uenditor nummos accipiat, quamuis merx ad emptorem non pertineat, ueluti cum futurum iactum retis a piscatore emimus aut indaginem plagis positis a uenatore uel pantheram ab aucupe: nam etiamsi nihil capit, nihilo minus emptor pretium praestare necesse habebit: sed in supra scriptis conuentionibus contra erit dicendum.
他指出:“除非有人以接受上述所有约定的方式来接受它们,正如人们接受即使商品不归买方所有、卖方也获得货币一样,例如当我们向渔夫购买未来的投网,或者向猎人购买设网后的围猎,或者向捕鸟人购买猎豹时:因为即使他一无所获,买方仍必须支付价金;但在上述约定中,应当得出相反的结论。
nisi forte sciens alienum uendit: tunc enim secundum supra a nobis relatam Iuliani sententiam dicendum est ex empto eum teneri, quia dolo facit.
”除非他是在明知是他人之物的情况下出售的:因为此时,根据我们上面援引的尤里安的见解,应当认为他因买方诉权而承担责任,因为他的行为具有故意。

词汇与语法注释

  1. §19.1.11.14deficiente dupla — 由现在分词 `deficiente` 和名词 `dupla`(指 `stipulatio duplae`,即双倍赔偿承诺)构成的夺格绝对结构。意为“在缺少双倍担保的情况下”。
  2. §19.1.11.15in hoc fieri — 间接引语中“宾格加不定式”结构的一部分。中性指示代词夺格 `hoc` 先行指代(prolepsis)随后的 `ut` 从句(`ut... habere liceret`),意为“归结于这一点,即买方得以平稳占有”。
  3. §19.1.11.18quo minus — 伴随表示阻碍或妨碍的表达(`non fieri`“不发生、不阻碍”)引导虚拟式 `liceat` 的连词,表示“使不……”或“以便不阻碍其平稳占有”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §19.1.11.14-19.1.11.18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:19.1.11.14-19.1.11.18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。