[PAULUS libro quinto quaestionum. ] §18.7.9.prTitius seruum uendidit ea lege, ut, si Romae moratus esset, manus inicere liceret: emptor alii eadem lege uendidit: seruus fugit a secundo emptore et Romae moratur: quaero, an sit manus iniectio et cui.
[保罗,于《解析集》第五卷] 提修斯出售了一名奴隶,约定如果该奴隶逗留在罗马,则允许对其施加拘捕。 买方以相同的约定将该奴隶卖给他人。 奴隶从第二任买方处逃跑,并逗留在罗马。 我问,是否存在拘捕权,以及该权利属于谁。
respondi: in fugitiuo non est dubitandum nihil contra legem factum uideri, quia nec domino auferre se potest nec qui in fuga est ibi moratur.
我回答道:对于逃亡奴隶,毫无疑问不能认为其行为违反了约定,因为他既不能使自己脱离主人,处于逃亡中的人也不能说是逗留在那里。
quod si ex uoluntate secundi emptoris contra legem moratus sit, potior habendus est qui auctor fuit legis, et posterior magis admonendi emptoris et liberandi se eandem legem repetierit nec poterit aliquo modo auferre legem sui uenditoris cuius condicio exstitit: nam et si poenam promisisset, tenetur, licet ipse quoque stipulatus esset: sed in poena promissa duae actiones sunt, manus autem iniectio in seruum competit.
然而,如果是根据第二任买方的意愿而违反约定逗留,则创设该约定之人应当优先;而后者重复相同的约定,更多是为了提醒其买方并使自己免责,他不能以任何方式取消其卖方的约定,而该卖方的约定条件已经成就。 因为,即使他曾承诺支付罚金,他也应当承担责任,尽管他自己也曾作此约定。 但在承诺的罚金中存在两种诉权,而拘捕则是针对奴隶本身提起的。
quod si prior ita uendidit, ut prostituta libera esset, posterior, ut manus inicere liceret, potior est libertas quam manus iniectio.
如果第一任卖方在出售时约定,若该奴隶被强迫卖淫则获得自由,而第二任卖方约定允许施加拘捕,则自由优先于拘捕。
plane si prior lex manus habeat iniectionem, posterior libertatem, fauorabilius dicetur liberam fore, quoniam utraque condicio pro mancipio additur et sicut manus iniectio, ita libertas eximit eam iniuriam.
显然,如果第一任约定包含拘捕,而第二任约定包含自由,则更易于被认为其应当获得自由,因为这两种条件都是为了奴隶的利益而附加的,且正如拘捕一样,自由同样消除了那种不法侵害。