[SCAEUOLA libro septimo digestorum. ] §18.7.10.prCum uenderet Pamphilam et Stichum, uenditioni inseruit pactum conuentum, uti ne eadem mancipia Pamphila et Stichus, quos minorato pretio uendidit, alterius seruitutem quam Seii paterentur post mortemque eius in libertate morarentur: quaesitum est, an haec mancipia, de quibus inter emptorem et uenditorem conuenit, post mortem emptoris iure ipso liberata sint.
[斯卡埃沃拉,于《学说汇纂》第七卷] 在出售潘菲拉和斯蒂克斯时,卖方在买卖契约中插入了一项协议,规定他以减价出售的上述奴隶潘菲拉和斯蒂克斯不得承受塞尤斯以外任何人的奴役,并在他(塞尤斯)死后生活在自由之中。 现提出疑问:买卖双方达成协议的这些奴隶,在买方死后是否当然获得自由。
respondit secundum constitutionem diui Hadriani super hoc prolatam Pamphilam et Stichum, de quibus quaereretur, si manumissi non sint, liberos non esse.
他回答道:根据神君哈德良就此颁布的宪令,如果未经释奴,所涉的潘菲拉和斯蒂克斯便不是自由人。
CLAUDIUS: Diuus Marcus ex lege dicta libertatis in uendendo quamuis non manumissos fore liberos in semenstribus constituit, licet in mortis tempus emptoris distulit uenditor libertatem.
克劳狄乌斯:神君马可(·奥勒留)在《半年纪》中规定,根据在销售时宣示的自由条款,即使卖方将自由推迟到买方死亡之时,他们即使未被释奴也将获得自由。