[POMPONIUS libro nono ad Sabinum. ] §18.6.6.prSi uina emerim exceptis acidis et mucidis et mihi expediat acida quoque accipere, Proculus ait, quamuis id emptoris causa exceptum sit, tamen acida et mucida non uenisse: nam quae inuitus emptor accipere non cogeretur, iniquum esse non permitti uenditori uel alii ea uendere.
[蓬波尼乌斯《萨宾注释》第9卷] 如果我购买葡萄酒,排除了变酸的和发霉的,而对我来说接受变酸的也是有利的,普罗库鲁斯说,尽管这一排除是为了买受人的利益而作出的,但变酸的和发霉的葡萄酒仍然没有被售出;因为,对于一个不情愿的买受人不会被强迫接受的东西,如果不允许出卖人将其卖给他人,那是不公平的。