[GAIUS libro secundo cottidianarum rerum. ] §18.6.16.prSi uina quae in doliis erunt uenierint eaque, antequam ab emptore tollerentur, sua natura corrupta fuerint, si quidem de bonitate eorum adfirmauit uenditor, tenebitur emptori: quod si nihil adfirmauit, emptoris erit periculum, quia siue non degustauit siue degustando male probauit, de se queri debet.
[盖尤斯《日常事务》第二卷] 如果大桶中的葡萄酒被售出,且在买方提取之前因其自身的性质而变质,如果卖方确实对其品质做出了保证,则他应对买方承担责任。 但是,如果他没有做出任何保证,则风险由买方承担,因为无论他是没有品尝,还是在品尝时做出了错误的判断,他都只能怪自己。
plane si, cum intellegeret uenditor non duraturam bonitatem eorum usque ad in eum diem quo tolli deberent, non admonuit emptorem, tenebitur ei, quanti eius interesset admonitum fuisse.
显然,如果卖方在明知其品质无法维持到应予提取之日的情况下,未向买方说明,则他应对买方承担责任,其限度为买方在得到警告时所具有的利益。