[ULPIANUS libro uicesimo octauo ad Sabinum. ] §18.6.1.prSi uinum uenditum acuerit uel quid aliud uitii sustinuerit, emptoris erit damnum, quemadmodum si uinum esset effusum uel uasis contusis uel qua alia ex causa.
[乌尔比安《论萨宾》第28卷] 若售出的葡萄酒变酸或遭受其他瑕疵,损失应由买受人承担,这与葡萄酒因容器破损或其他原因而流出相同。
sed si uenditor se periculo subiecit, in id tempus periculum sustinebit, quoad se subiecit: quod si non designauit tempus, eatenus periculum sustinere debet, quoad degustetur uinum, uidelicet quasi tunc plenissime ueneat, cum fuerit degustatum.
但若出卖人自愿承担风险,则其应在所承诺的期间内承担风险。 若其未指明期间,则应承担风险直至葡萄酒被品尝,即显然,只有在经过品尝时,买卖才算完全成立。
aut igitur conuenit, quoad periculum uini sustineat, et eatenus sustinebit, aut non conuenit et usque ad degustationem sustinebit.
因此,若就其承担葡萄酒风险的期限有所约定,则其在该约定范围内承担;若无约定,则其承担至品尝时为止。
sed si nondum sunt degustata, signata tamen ab emptore uasa uel dolia, consequenter dicemus adhuc periculum esse uenditoris, nisi si aliud conuenit.
但若葡萄酒尚未经品尝,而容器或大桶已被买受人封印,则我们一致认为,除非另有约定,风险仍由出卖人承担。
§18.6.1.1Sed et custodiam ad diem mensurae uenditor praestare debet: priusquam enim admetiatur uinum, prope quasi nondum uenit.
而且,出卖人还必须承担至计量之日为止的管领义务:因为在葡萄酒被计量之前,几乎就像是尚未售出一样。
post mensuram factam uenditoris desinit esse periculum: et ante mensuram periculo liberatur, si non ad mensuram uendidit, sed forte amphoras uel etiam singula dolia.
计量完成之后,出卖人的风险即告消灭;且在计量之前,若其并非按计量出售,而是(例如)按双耳细颈罐或单个大桶出售,则其亦免除风险。
§18.6.1.2Si dolium signatum sit ab emptore, Trebatius ait traditum id uideri: Labeo contra, quod et uerum est: magis enim ne summutetur, signari solere, quam ut traditum uideatur.
若大桶已被买受人封印,特雷巴蒂乌斯认为这视为已被交付;拉贝奥则持相反意见,而这是正确的:因为通常进行封印与其说是为了表示交付,毋宁说是为了防止被调换。
§18.6.1.3Licet autem uenditori uel effundere uinum, si diem ad metiendum praestituit nec intra diem admensum est: effundere autem non statim poterit, priusquam testando denuntiet emptori, ut aut tollat uinum aut sciat futurum, ut uinum effunderetur.
此外,出卖人若规定了计量的日期,而未在当日内完成计量,其亦可将葡萄酒倒掉;但其不能立即倒掉,须先通过证人向买受人发出通告,令其或将葡萄酒运走,或知悉葡萄酒将要被倒掉。
si tamen, cum posset effundere, non effudit, laudandus est potius: ea propter mercedem quoque doliorum potest exigere, sed ita demum, si interfuit eius inania esse uasa in quibus uinum fuit (ueluti si locaturus ea fuisset) uel si necesse habuit alia conducere dolia.
然而,若在其本可倒掉时并未倒掉,则其更应受到赞扬;因此,其亦可索取大桶的租金,但这仅限于:葡萄酒所占用的容器空置对出卖人有利害关系(例如,若其原本打算将它们出租),或者其必须租赁其他大桶时。
commodius est autem conduci uasa nec reddi uinum, nisi quanti conduxerit ab emptore reddatur, aut uendere uinum bona fide: id est quantum sine ipsius incommodo fieri potest operam dare, ut quam minime detrimento sit ea res emptori.
更妥当的做法是,租赁容器而不交还葡萄酒,除非买受人偿付其租赁的费用,或者善意地变卖该葡萄酒:即在不给自己带来不便的范围内尽力而为,使此事给买受人带来的损失降到最低。
§18.6.1.4Si doliare uinum emeris nec de tradendo eo quicquam conuenerit, id uideri actum, ut ante euacuarentur quam ad uindemiam opera eorum futura sit necessaria: quod si non sint euacuata, faciendum, quod ueteres putauerunt, per corbem uenditorem mensuram facere et effundere: ueteres enim hoc propter mensuram suaserunt, si, quanta mensura esset, non appareat, uidelicet ut appareret, quantum emptori perierit.
若你购买了大桶装的葡萄酒,且未就其交付达成任何约定,则视为双方已默示约定:在葡萄采收需要使用这些大桶之前,应将其腾空。 若未腾空,则应依照古法学家的观点处理,即出卖人应通过篮筐进行计量并将其倾倒:因为古法学家建议此举是为了计量的缘故——若不清楚计量多寡,显然是为了显示有多少属于买受人所蒙受的损失。