[IDEM libro septimo digestorum. ] §18.5.10.prSeius a Lucio Titio emit fundum lege dicta, ut, si ad diem pecuniam non soluisset, res inempta fieret.
[同人《学说汇纂》第7卷] 塞尤斯从卢基乌斯·提图斯处购买了一块土地,并约定:若其未在限期内支付价金,则买卖不发生效力。
Seius parte pretii praesenti die soluta, defuncto uenditore, filiis eius pupillaris aetatis et ipse tutor cum aliis datus, neque contutoribus pretium secundum legem numerauit nec rationibus tutelae rettulit: quaesitum est, an irrita emptio facta esset.
塞尤斯在成交当日支付了部分价金。 在出卖人死亡后,他本人与他人一同被指定为出卖人未成年儿子的监护人。 他既未按照约定向其共同监护人支付价金,亦未将其记入监护账目中。 现提问:该买卖是否已归于无效。
respondit secundum ea quae proponerentur inemptam uideri.
解答:根据所陈述的事实,应当认为该买卖不发生效力。
§18.5.10.1Emptor praediorum cum suspicaretur Numeriam et Semproniam controuersiam moturas, pactus est cum uenditore, ut ex pretio aliqua summa apud se maneret, donec emptori fideiussor daretur a uenditore: postea uenditor eam legem inseruit, ut, si ex die pecunia omnis soluta non esset et uenditor ea praedia uenisse nollet, inuendita essent: interea de aduersariis alteram mulierem uenditor superauit, cum altera transegit, ita ut sine ulla quaestione emptor praedia possideret: quaesitum est, cum neque fideiussor datus est nec omnis pecunia secundum legem suis diebus soluta sit, an praedia inuendita sint.
土地买受人因怀疑努梅里亚和塞姆普罗尼亚将提起诉讼,遂与出卖人约定,在出卖人向买受人提供担保人之前,价金中的一定数额由其自行留存。 此后,出卖人插入了如下条款:若自期日起未付清全部价金,且出卖人不愿将该土地卖出,则其视为未售出。 在此期间,出卖人在对手中击败了一名妇女,并与另一名妇女达成和解,从而使买受人得以毫无争议地占有这些土地。 现提问:由于既未提供担保人,亦未按照约定在规定期日内付清全部价金,该土地是否视为未售出。
respondit, si conuenisset, ut non prius pecunia solueretur quam fideiussor uenditi causa daretur nec id factum esset, cum per emptorem non staret quo minus fieret, non posse posteriorem legis partem exerceri.
解答:若双方曾约定,在就买卖提供担保人之前不支付价金,且此事未办妥,而这并非因买受人方面的阻碍所致,则不得行使该条款的后半部分。