[IDEM libro quinto quaestionum. ] §18.5.7.prSi id quod pure emi sub condicione rursus emam, nihil agitur posteriore emptione.
[同人《法律问题集》第五卷] 如果我将已经无条件购买的物品,又在附条件的情况下再次购买,则后一次购买不生任何效力。
§18.5.7.1Si pupilli persona interuenit, qui ante sine tutoris auctoritate, deinde tutore auctore emit, quamuis uenditor iam ei obligatus fuit, tamen quia pupillus non tenebatur, renouata uenditio efficit, ut inuicem obligati sint: quod si ante tutoris auctoritas interuenerit, deinde sine tutore auctore emit, nihil actum est posteriore emptione.
如果涉及受监护人,他先前在未经监护人同意的情况下购买,随后在取得监护人同意的情况下购买,虽然卖方此前已经对他承担义务,但由于受监护人不受约束,因此更新后的买卖使得双方相互承担义务。 然而,如果先前已有监护人的同意介入,而随后他在未经监护人同意的情况下购买,则后一次购买不生任何效力。
idem potest quaeri, si sine tutoris auctoritate pactus fuerit, ut discedatur ab emptione: an proinde sit, atque si ab initio sine tutoris auctoritate emisset, ut scilicet ipse non teneatur, sed agente eo retentiones competant.
同样可以提出疑问的是:如果他在未经监护人同意的情况下,约定解除买卖:这是否应当视同他自始即在未经监护人同意的情况下购买,从而他本人当然不受约束,但在他提起诉讼时对方享有保留权?
sed nec illud sine ratione dicetur, quoniam initio recte emptio sit contracta, uix bonae fidei conuenire eo pacto stari, quod alteri captiosum sit, et maxime, si iusto errore sit deceptus.
但是,以下说法并非没有道理:既然买卖最初已合法缔结,那么遵守一个对另一方当事人构成欺诈(或不利)的约定,很难说符合诚实信用原则,尤其是当他因正当的错误而被误导时。