[PAULUS libro trigensimo tertio ad edictum. ] §18.5.3.prEmptio et uenditio sicut consensu contrahitur, ita contrario consensu resoluitur, antequam fuerit res secuta: ideoque quaesitum est, si emptor fideiussorem acceperit uel uenditor stipulatus fuerit, an nuda uoluntate resoluatur obligatio.
[保罗,《告示注释》第三十三卷] 正如买卖因合意而成立,同样,在履行发生之前,它也因相反的合意而解除:因此产生了一个疑问:如果买受人接受了保证人,或者出卖人进行了要式口头约定,该债务是否能仅凭单纯的意愿而解除。
Iulianus scripsit ex empto quidem agi non posse, quia bonae fidei iudicio exceptiones pacti insunt: an autem fideiussori utilis sit exceptio, uidendum: et puto liberato reo et fideiussorem liberari.
尤里安写道,确实不能提起买受之诉,因为合意抗辩已包含在善意诉讼之中:至于该抗辩对保证人是否有效,则需予以考量:且我认为,若主债务人得以免责,保证人也随之免责。
item uenditorem ex stipulatu agentem exceptione summoueri oportet, idemque iuris esse, si emptor quoque rem in stipulationem deduxerit.
同样,依据要式口头约定提起诉讼的出卖人应当被该抗辩所驳回,且如果买受人也将给付内容纳入了要式口头约定,适用同样的法律规则。