[POMPONIUS libro quinto decimo ad Sabinum. ] §18.5.1.prCelsus filius putabat, si uendidisset mihi filius familias rem peculiarem, etiam, si conueniat ut abeatur ab ea uenditione, inter patrem et filium et me conuenire debere, ne, si cum patre solo pactus sim, filius non possit liberari et quaeratur, utrumne nihil agatur ex ea pactione an uero ego quidem liberer, filius maneat obligatus, sicuti, si pupillus sine tutoris auctoritate paciscatur, ipse quidem liberatur, non etiam qui cum eo pactus est.
[蓬波尼乌斯,《萨宾注释》第十五卷] 小塞尔苏斯认为,如果家子向我出售了其特有财产中的物,即使双方同意解除该买卖,也应当在父亲、儿子和我们三方之间达成协议,以免在我仅与父亲达成协议的情况下,儿子无法免责,并且产生疑问:该协议是完全不产生效力,还是我确实得以免责,而儿子仍然承担义务。 这就像被监护人在未经监护人同意的情况下达成协议,他自己确实免责,但与他达成协议的对方并不免责一样。
nam quod Aristo dixit posse ita pacisci, ut unus maneat obligatus, non est uerum, quia pro una parte contrahentium abiri pacto ab emptione non possit: et ideo si ab una parte renouatus sit contractus, dicitur non ualere eiusmodi pactionem.
因为阿里斯托所说的“可以这样约定,即仅由一方继续承担义务”是不正确的,因为不能仅为了缔约一方的利益而通过协议解除买卖;因此,如果契约仅由一方予以更新,则此类约定被认为无效。
sed dicendum est patre paciscente et liberato aduersario filium quoque obiter liberari.
但应当指出,在父亲达成协议且相对人免责时,儿子也随之附带地得以免责。