[IDEM libro quarto decimo ad Plautium. ] §18.4.7.prCum hereditatem aliquis uendidit, esse debet hereditas, ut sit emptio: nec enim alea emitur, ut in uenatione et similibus, sed res: quae si non est, non contrahitur emptio et ideo pretium condicetur.
[同上,《普劳提乌斯评注》第十四卷] 当某人出卖继承财产时,必须存在继承财产,买卖才能成立;因为所购买的并非如狩猎及类似情况中的射幸,而是物;如果该物不存在,则买卖不成立,因此可以请求返还价金。