[ULPIANUS libro quadragensimo nono ad Sabinum. ] §18.4.2.prUenditor hereditatis satisdare de euictione non debet, cum id inter ementem et uendentem agatur, ut neque amplius neque minus iuris emptor habeat quam apud heredem futurum esset: plane de facto suo uenditor satisdare cogendus est.
[乌尔比安《萨宾评注》第四十九卷] 继承财产的卖方无须就追夺提供担保,因为买卖双方所约定的,是使买方享有的权利,既不优于也不劣于如果卖方作为继承人时所享有的权利。 然而,显然卖方必须被强制就其自身的行为提供担保。
§18.4.2.1In hereditate uendita utrum ea quantitas spectatur, quae fuit mortis tempore, an ea, quae fuit cum aditur hereditas, an ea quae fuit cum hereditas uenumdatur, uidendum erit.
在已出售的继承财产中,应当考量的是被继承人死亡时的数量,还是继承被接受时的数量,亦或是继承财产被出售时的数量,这需要予以探讨。
et uerius est hoc esse seruandum quod actum est: plerumque autem hoc agi uidetur, ut quod ex hereditate peruenit in id tempus quo uenditio fit, id uideatur uenisse.
更为正确的做法是,应当遵守双方所约定的内容;然而通常认为,双方约定的内容是:截至销售进行之时由继承财产所产生的收益,应被视为已被出售。
§18.4.2.2Illud potest quaeri, si etiam impuberi sit substitutus is qui uendidit hereditatem testatoris, an etiam id, quod ex impuberis hereditate ad eum qui uendidit hereditatem peruenit, ex empto actioni locum faciat.
还可以提出这样一个问题:如果出售遗嘱人继承财产的人,同时也被指定为未成年人的替补继承人,那么从该未成年人的继承财产中流入该卖方的手中的财产,是否也构成基于买卖契约提起诉讼的理由?
et magis est, ne ueniat, quia alia hereditas est: licet enim unum testamentum sit, alia tamen atque alia hereditas est.
更为妥当的看法是,这并不包括在内,因为这是另一笔继承财产;尽管只有一份遗嘱,但这确实是不同的继承财产。
plane si hoc actum sit, dicendum erit etiam impuberis hereditatem in uenditionem uenire, maxime si iam delata impuberis hereditate uenierit hereditas.
显然,如果是这样约定的,则应当认为未成年人的继承财产也包含在销售中,尤其是在未成年人的继承财产已经发生继承之后再出售该继承财产时。
§18.4.2.3Peruenisse ad uenditorem hereditatis quomodo uideatur, quaeritur.
人们会问,如何才被视为“流入”了继承财产的卖方。
et ego puto, antequam quidem corpora rerum hereditariarum nactus uenditor fuerit, hactenus uideri ad eum peruenisse, quatenus mandare potest earum rerum persecutionem actionesque tribuere: enimuero ubi corpora nactus est uel debita exegit, plenius ad eum uideri peruenisse.
我认为,在卖方实际取得继承财产的具体实物之前,只要他能够委托追索这些财物并转让诉权,就在此范围内视为已流入他的手中;而一旦他取得了实物或收回了债务,则视为更完全地流入了他的手中。
sed et si rerum uenditarum ante hereditatem uenditam pretia fuerit consecutus, palam est ad eum pretia rerum peruenisse.
但是,如果在继承财产被出售之前,他已经获得了已出售财产的价款,显然这些财产的价款已经流入他的手中。
illud tenendum est cum effectu uideri peruenisse, non prima ratione: idcirco quod legatorum nomine quis praestitit, non uidetur ad eum peruenisse: sed et si quid aeris alieni est uel cuius alterius oneris hereditarii, peruenisse merito negabitur.
必须坚持的是,应当以实际效果而非形式上的理由来认定流入;因此,某人以遗赠的名义所支付的东西,不被视为流入他的手中。 此外,如果有债务或任何其他继承负担,自然不能认为这已流入。
sed et rerum ante uenditionem donatarum pretia praestari aequitatis ratio exigit.
但是,公平原则要求,对于在销售前赠与的物品,其价款应当予以支付。
§18.4.2.4Non tantum autem quod ad uenditorem hereditatis peruenit, sed et quod ad heredem eius ex hereditate peruenit, emptori restituendum est: et non solum quod iam peruenit, sed et quod quandoque peruenerit, restituendum est.
不仅流入继承财产卖方手中的财产,而且从继承财产中流入其继承人手中的财产,都应当返还给买方;而且不仅是已经流入的,还包括将来随时可能流入的财产,都应当予以返还。
§18.4.2.5Sed et si quid dolo malo eorum factum est, quo minus ad eos perueniat, et hoc emptori praestandum est: fecisse autem dolo malo quo minus perueniat uidetur, siue alienauit aliquid, uel etiam accepto quem liberauit, uel id egit dolo malo, ne de hereditate acquireretur uel ne possessionem adipisceretur quam posset adipisci.
但是,如果是由于他们的恶意导致未能流入他们手中,这也必须向买方予以赔偿。 如果他转让了某物,或者通过债务免除释放了某人,或者恶意行事以致未能从继承财产中取得财产,或者未能取得本可以取得的占有,则被视为恶意阻碍了财产的流入。
sed et si non dolo malo, sed lata culpa admiserit aliquid, utique tenebitur: deperdita autem et deminuta sine dolo malo uenditoris non praestabuntur.
但是,即使不是出于恶意,而是由于重大过失导致了某种行为,他仍应承担责任。 然而,非因卖方恶意而丢失或减少的财产,则无须予以赔偿。
§18.4.2.6Illud quaesitum est, an uenditor hereditatis ob debitum a filio suo qui in potestate eius esset seruoue ei, cuius hereditatem uendidisset, praestare debeat emptori.
人们曾提出这样一个问题:继承财产的卖方是否应当就其处于其权力下的儿子或奴隶对被出售继承财产之被继承人所负的债务,向买方承担责任。
et uisum est, quidquid dumtaxat de peculio filii seruiue aut in suam rem uersum inueniatur, praestare eum debere.
普遍的看法是,他仅在儿子或奴隶的特有财产范围内,或者被发现用于其自身事务的范围内,承担其责任。
§18.4.2.7Solet quaeri, an et, si quid lucri occasione hereditatis uenditor senserit, emptori restituere id debeat.
人们经常会问,如果卖方利用继承财产的机会获得任何利益,是否也应当返还给买方。
et est apud Iulianum haec quaestio tractata libro sexto digestorum et ait, quod non debitum exegerit, retinere heredem et quod non debitum soluerit, non reputare: nam hoc seruari, ut heres emptori non praestet quod non debitum exegerit, neque ab eo consequatur quod non debitum praestiterit.
尤里安在其《学说汇纂》第六卷中探讨了这一问题,他指出,如果继承人收取了非债清偿之物,他可以留存;如果他支付了非债之物,则不予计算。 因为遵守这样的原则:继承人不向买方交付他所收取的非债之物,也不向买方索回他所支付的非债之物。
si autem condemnatus praestiterit, hoc solum heredi sufficit esse eum condemnatum sine dolo malo suo, etiamsi maxime creditor non fuerit is cui condemnatus est heres: quae sententia mihi placet.
然而,如果他是因判决败诉而支付的,对于继承人而言,只要他非因其恶意而被判决败诉就足够了,即使判决继承人对其承担责任的那个人其实并非债权人。 这一观点我很赞同。
§18.4.2.8Non solum autem hereditarias actiones, sed etiam eas obligationes quas ipse heres constituit dicendum erit praestari emptori debere: itaque et si fideiussorem acceperit ab hereditario debitore, ipsam actionem quam habet heres praestare emptori debebit: sed et si nouauerit uel in iudicium deduxerit actionem, praestare debebit hanc ipsam actionem quam nactus est.
应当指出,不仅继承上的诉权,而且继承人本人所设立的债,也应当向买方提供。 因此,即使他从继承债务人处接受了保证人,他也应当向买方提供继承人自己所拥有的该诉权。 而且,即使他更替了诉讼或者将该诉权提交审判,他也应当提供他所获得的这一诉权。