[ULPIANUS libro quadragensimo nono ad Sabinum. ] §18.4.2.9Sicuti lucrum omne ad emptorem hereditatis respicit, ita damnum quoque debet ad eundem respicere.
[乌尔比安《萨宾评注》第四局九卷] 正如所有的利益都归于继承财产的买方一样,损失也应当归于其自身。
§18.4.2.10Denique si rem hereditariam heres uendiderit ac per hoc fuerit condemnatus, non habet contra emptorem actionem, quia non ideo condemnatur quod heres esset, sed quod uendiderit.
因此,如果继承人出售了继承财产中的某物,并因此而被判决败诉,他对买方没有诉权,因为他被判决败诉并不是因为他是继承人,而是因为他出售了该物。
sed si pretium rei distractae emptori hereditatis dedit, uideamus, an locus sit ex uendito actioni: et putem esse.
但是,如果他已经将售出物品的价款交给了继承财产的买方,让我们看看是否有基于买卖契约提起诉讼的余地;我认为是有的。
§18.4.2.11Siue ipse uenditor dederit aliquid pro hereditate siue procurator eius siue alius quis pro eo, dum negotium eius gerit, locus erit ex uendito actioni, dummodo aliquid absit uenditori hereditatis: ceterum si nihil absit uenditori, consequens erit dicere non competere ei actionem.
无论是卖方本人为继承财产支付了某种费用,还是他的代理人,或是其他人在为他处理事务时代表他支付了费用,只要继承财产的卖方有所支出,就有基于买卖契约提起诉讼的余地;相反,如果卖方没有任何支出,那么结论应当是,他不享有该诉权。
§18.4.2.12Apud Iulianum scriptum est, si uenditor hereditatis exceperit seruum sine peculio et eius nomine cum eo fuerit actum de peculio et in rem uerso, id dumtaxat eum consequi, quod praestiterit eius peculii nomine quod emptorem sequi debeat, aut quod in rem defuncti uersum est: his enim casibus aes alienum emptoris soluit, ex ceteris causis suo nomine condemnetur.
在尤里安的著作中写道,如果继承财产的卖方保留了不含特有财产的奴隶,并且有人因该奴隶以特有财产及利益归属之诉起诉他,那么他仅能收回他在应归属于买方的该特有财产名义下所支付的数额,或者已归于死者利益的数额:因为在这些情况下,他偿还了买方的债务,而对于其他原因,他应当以自己的名义被判决败诉。
§18.4.2.13Quid ergo si seruum cum peculio exceperit uenditor hereditatis conuentusque de peculio praestitit? Marcellus libro sexto digestorum non repetere eum scribsit, si modo hoc actum est, ut, quod superfuisset ex peculio, hoc haberet: at si contra actum est, recte repetere eum posse ait: si uero nihil expressim inter eos conuenit, sed tantummodo peculii mentio facta est, cessare ex uendito actionem constat.
那么,如果继承财产的卖方保留了带有特有财产的奴隶,并且因特有财产被起诉而支付了费用,该怎么办? 马尔切卢斯在《学说汇纂》第六卷中写道,如果双方约定以特有财产中所剩余的部分归其所有,则他不能索回;但如果达成了相反的约定,他说他可以正当索回;如果他们之间没有做出明确约定,而仅仅提到了特有财产,则显然不能提起基于买卖契约的诉讼。
§18.4.2.14Si uenditor hereditatis aedes sibi exceperit, quarum nomine damni infecti promissum fuerat, interest quid acti sit: nam si ita excepit, ut damni quoque infecti stipulationis onus sustineret, nihil ab emptore consequeretur: si uero id actum erit, ut emptor hoc aes alienum exsolueret, ad illum onus stipulationis pertinebit: si non apparebit quid acti sit, uerisimile erit id actum, ut eius quidem damni nomine, quod ante uenditionem datum fuerit, onus ad emptorem, alterius temporis ad heredem pertineat.
如果继承财产的卖方为自己保留了房屋,而该房屋曾就“未发生损害的担保”做出了承诺,那么双方达成了何种约定至关重要:因为如果他保留房屋是以其也承担未发生损害之口头约定的负担为条件的,他不能从买方那里获得任何补偿;但如果双方约定由买方偿付这一债务,则口头约定的负担将由买方承担;如果不清楚达成了何种约定,则可能认为:在销售前所造成的损害的负担应由买方承担,而其他时期的损害则由继承人(即卖方)承担。
§18.4.2.15Si Titius Maeui hereditatem Seio uendiderit et a Seio heres institutus eam hereditatem Attio uendiderit, an ex priore uenditione hereditatis cum Attio agi possit? et ait Iulianus: quod uenditor hereditatis petere a quolibet extraneo herede potuisset, id ab hereditatis emptore consequatur: et certe si Seio alius heres exstitisset, quidquid uenditor Maeuianae hereditatis nomine praestitisset, id ex uendito actione consequi ab eo potuisset: nam et si duplam hominis a Seio stipulatus fuissem et ei heres exstitissem eamque hereditatem Titio uendidissem, euicto homine rem a Titio seruarem.
如果提蒂乌斯将梅维乌斯的继承财产卖给了塞尤斯,而提蒂乌斯被塞尤斯指定为继承人后又将该继承财产卖给了阿蒂乌斯,是否可以基于前一次继承财产的销售向阿蒂乌斯提起诉讼? 尤里安说:继承财产的卖方本来可以向任何案外人继承人请求的东西,他可以向继承财产的买方收回。 毫无疑问,如果塞尤斯有其他的继承人,那么无论卖方以梅维乌斯继承财产的名义支付了什么,他本都可以通过基于买卖契约的诉讼从该人处收回。 因为,即使我曾向塞尤斯约定对奴隶进行双倍赔偿,并且成为了他的继承人,又将该继承财产卖给了提蒂乌斯,那么在奴隶被追夺时,我仍可以向提蒂乌斯主张我的权益。
§18.4.2.16Si quid publici uectigalis nomine praestiterit uenditor hereditatis, consequens erit dicere agnoscere emptorem et hoc debere: namque hereditaria onera etiam haec sunt.
如果继承财产的卖方以公共税收的名义支付了某种费用,那么结论应当是,买方也应当承认并承担这一费用:因为这些也属于继承负担。
et si forte tributorum nomine aliquid dependat, idem erit dicendum.
如果他碰巧以捐税的名义支付了某种费用,也应当得出同样的结论。
§18.4.2.17Quod si funere facto heres uendidisset hereditatem, an impensam funeris ab emptore consequatur? et ait Labeo emptorem impensam funeris praestare debere, quia et ea, inquit, impensa hereditaria esset: cuius sententiam et Iauolenus putat ueram et ego arbitror.
但是,如果继承人在办完丧礼后出售了继承财产,他能否从买方那里收回丧礼费用? 拉贝奥认为买方应当支付丧礼费用,因为他说,该费用也属于继承费用;亚沃伦也认为这一观点是正确的,我也是如此判断。
§18.4.2.18Cum quis debitori suo heres exstitit, confusione creditor esse desinit: sed si uendidit hereditatem, aequissimum uidetur emptorem hereditatis uicem heredis optinere et idcirco teneri uenditori hereditatis, siue cum moritur testator debuit (quamuis post mortem debere desiit adita a uenditore hereditate) siue quid in diem debeatur siue sub condicione et postea condicio exstitisset, ita tamen, si eius debiti aduersus heredem actio esse poterat, ne forte etiam ex iis causis, ex quibus cum herede actio non est, cum emptore agatur.
当某人成为其债务人的继承人时,由于混同,他便不再是债权人;但如果他出售了继承财产,那么让继承财产的买方取得继承人的地位,并因此对继承财产的卖方承担责任,似乎最为公平。 无论是在遗言人死亡时负有债务(尽管在卖方接受继承后,死亡之后该债务已不复存在),还是定期债务或附条件债务且随后条件成就,都是如此。 然而,这仅以针对继承人可以提起该债务之诉为限,以免对于不能针对继承人提起诉讼的原因,也可以针对买方提起诉讼。
§18.4.2.19Et si seruitutes amisit heres institutus adita hereditate, ex uendito poterit experiri aduersus emptorem, ut seruitutes ei restituantur.
此外,如果指定的继承人因接受继承而失去了地役权,他可以基于买卖契约向买方主张,以使该地役权向其恢复。
§18.4.2.20Sed et si quid uenditor nondum praestiterit, sed quoquo nomine obligatus sit propter hereditatem, nihilo minus agere potest cum emptore.
此外,即使卖方尚未支付任何费用,但因继承财产而以任何名义承担了义务,他仍然可以向买方提起诉讼。