[SCAEUOLA libro septimo digestorum. ] §18.3.8.prMulier fundos Gaio Seio uendidit et acceptis arrae nomine certis pecuniis statuta sunt tempora solutioni reliquae pecuniae: quibus si non paruisset emptor, pactus est, ut arram perderet et inemptae uillae essent.
[斯卡埃沃拉《学说汇纂》第七卷] 一妇女将土地卖给盖尤斯·塞尤斯,在以定金名义收受一定金额的钱财后,约定了支付其余价金的期限:如果买受人不遵守这些期限,则约定其将丧失定金,且庄园应视为未售出。
die statuto emptor testatus est se pecuniam omnem reliquam paratum fuisse exsoluere (et sacculum cum pecunia signatorum signis obsignauit), defuisse autem uenditricem, posteriore autem die nomine fisci testato conuentum emptorem, ne ante mulieri pecuniam exsolueret quam fisco satisfaceret.
在约定的日子,买受人证明其已准备好支付所有剩余的价金(并且用证人的印章封存了装钱的袋子),但出卖人未出面;而在次日,买受人接到以国库名义发出的正式通知,在其满足国库(的债权)之前,不得向该妇女支付价金。
quaesitum est, an fundi non sint in ea causa, ut a uenditrice uindicari debeant ex conuentione uenditoris.
现问:这些土地是否不处于应由出卖人根据卖方的约定予以追索(回复占有)的境地。
respondit secundum ea quae proponerentur non commisisse in legem uenditionis emptorem.
答复:根据所陈述的事实,买受人并未违反买卖的约定(条款)。