[NERATIUS libro quinto membranarum. ] §18.3.5.prLege fundo uendito dicta, ut, si intra certum tempus pretium solutum non sit, res inempta sit, de fructibus, quos interim emptor percepisset, hoc agi intellegendum est, ut emptor interim eos sibi suo quoque iure perciperet: sed si fundus reuenisset, Aristo existimabat uenditori de his iudicium in emptorem dandum esse, quia nihil penes eum residere oporteret ex re, in qua fidem fefellisset.
[内拉蒂乌斯《皮纸书》第五卷] 如果在土地售出时约定了如下条款:若在一定期限内未支付价金,该交易即不成立;对于买受人在其间收取的孳息,应当理解为双方作了如下约定:买受人在其间也依据其自身的权利为自己收取这些孳息。 但如果土地已归还,阿里斯托认为,应当赋予出卖人针对买受人就这些孳息提起诉讼的权利,因为在买受人违背信义的事务中,不应有任何利益留在他的手中。