[POMPONIUS libro trigensimo quinto ad Sabinum. ] §18.3.2.prCum uenditor fundi in lege ita cauerit: 'si ad diem pecunia soluta non sit, ut fundus inemptus sit', ita accipitur inemptus esse fundus, si uenditor inemptum eum esse uelit, quia id uenditoris causa caueretur: nam si aliter acciperetur, exusta uilla in potestate emptoris futurum, ut non dando pecuniam inemptum faceret fundum, qui eius periculo fuisset.
[蓬波尼乌斯,《论萨宾》第三十五卷] 当土地的出卖人在契约条款中规定:‘若至期日未支付价金,则土地视为未买’时,只有在出卖人希望该土地视为未买的情况下,该土地才被理解为未买,因为这一条款是为出卖人的利益而规定的。 因为,如果作其他理解,在别墅烧毁时,买受人就可以通过不支付价金,而使原本由其承担风险的土地变为未买,这将完全取决于买受人的意愿。