[ULPIANUS libro uicensimo octauo ad Sabinum. ] §18.2.6.prItem quod dictum est fructus interea captos emptorem priorem sequi, totiens uerum est, quotiens nullus emptor existit, qui meliorem condicionem adferat, uel falsus exsistit: sin uero exstitit emptor posterior, fructus refundere priorem debere constat, sed uenditori.
[乌尔比安,《论萨比努斯》第二十八卷] 同样,所谓在此期间收取的孳息归属于先买受人的说法,仅在没有出现提出更好条件的买受人,或者出现的是虚假买受人的情况下,才是真实的。 但如果确实出现了后买受人,则确定先买受人必须返还孳息,但应当返还给出卖人。
et ita Iulianus libro quadragensimo octauo digestorum scripsit.
尤里安在《学说汇纂》第四十八卷中也是这样记载的。
§18.2.6.1Si quis extiterit, qui meliorem condicionem adferat, deinde prior emptor aduersus eum licitatus sit et penes eum emptum remanserit, dubitari poterit, utrum fructus ipse habeat, quasi nulla meliore condicione allata, an uero uenditoris sint, licet eadem sit persona, quae meliorem condicionem attulit.
如果有人出现并提出了更好的条件,随后先买受人针对他进行了竞价,且该物仍由先买受人买下,那么,究竟是他自己应当拥有孳息(如同未曾提出更好的条件一样),还是孳息应当归属于出卖人(即便提出更好条件的是同一人),这一点可能会产生疑问。
quod ratio facere uidetur: intererit tamen quid acti sit: et ita Pomponius scribit.
理路似乎支持后者;然而,关键在于当事人之间达成了何种协议,蓬波尼乌斯也是这样记载的。