Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §18.2.4.pr-18.2.4.6

限期竞价特约中更好条件的判定标准

第 2673 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本条探讨了附限期竞价条款(in diem addictio)的买卖中,关于合同效力、所有权移转以及判定何为“更好的条件”(如增加价格或更便利的支付方式等)的具体标准,并审视了数位古典法学家的观点。

[ULPIANUS libro uicensimo octauo ad Sabinum. ] §18.2.4.prUbi autem condicionalis uenditio est, negat Pomponius usucapere eum posse nec fructus ad eum pertinere.
[乌尔比安,《论萨比努斯》第二十八卷] 然而,当买卖是附条件的时候,蓬波尼乌斯认为买受人既不能通过时效取得,果实也不归属于他。
§18.2.4.1Idem Iulianus libro quinto decimo quaerit, si res in diem addicta interciderit uel ancilla decesserit, an partus uel fructus eius nomine adiectio admitti possit.
同样,尤里安在第十五卷中提出疑问:如果附限期竞价条款而售出的物灭失,或者女奴死亡,是否可以因其所生之子或果实的名义而允许增加出价?
et negat admittendam adiectionem, quia alterius rei quam eius quae distracta est non solet adiectio admitti.
他否定应当允许增加出价,因为通常不允许对已售出之物以外的他物增加出价。
§18.2.4.2Idem Iulianus eodem libro scribit, si ex duobus seruis uiginti uenditis et in diem addictis alter decesserit, deinde unius nomine qui superest emptor extiterit, qui supra uiginti promitteret, an discedatur a priore contractu? et ait dissimilem esse hanc speciem partus specie et ideo hic discedi a priore emptione et ad secundam perueniri.
同样,尤里安在同书中写道:如果以二十的价格售出并附限期竞价条款的两个奴隶中有一人死亡,随后出现了一个针对幸存奴隶的买受人,承诺出价高于二十,那么先前的合同是否被解除? 他认为这种情况与生子的情况不同,因此在此应当脱离先前的买卖,而达成第二次买卖。
§18.2.4.3Sed et Marcellus libro quinto digestorum scribit pure uendito et in diem addicto fundo si melior condicio allata sit, rem pignori esse desinere, si emptor eum fundum pignori dedisset: ex quo colligitur, quod emptor medio tempore dominus est: alioquin nec pignus teneret.
但马尔切卢斯在《学说汇纂》第五卷中也写道:如果土地是无条件售出并附限期竞价条款的,若有更好的条件提出,而买受人已将该土地出质,则该物便不再是质物。 由此可以推知,买受人在过渡时期是所有权人,否则质权根本不能成立。
§18.2.4.4Idem Iulianus libro octagensimo octauo digestorum scripsit eum, qui emit fundum in diem, interdicto quod ui aut clam uti posse: nam hoc interdictum ei competit, cuius interest opus non esse factum.
同样,尤里安在《学说汇纂》第八十八卷中写道:附限期竞价条款购买土地的人可以使用“因暴力或隐秘而为之行为的占有令状”;因为这一令状适用于对该工程未动工享有利益之人。
fundo autem, inquit, in diem addicto et commodum et incommodum omne ad emptorem pertinet, antequam uenditio transferatur, et ideo, si quid tunc ui aut clam factum est, quamuis melior condicio allata fuerit, ipse utile interdictum habebit: sed eam actionem sicut fructus, inquit, quos percepit uenditi iudicio praestaturum.
他说,在土地附限期竞价条款而售出时,在买卖移转之前,一切利益和不利益均由买受人承担,因此,如果当时因暴力或隐秘而做了什么,即使后来提出了更好的条件,他自己仍将享有有益令状;但他又说,他必须像对待已收取的果实那样,在买卖诉讼中交付该诉权。
§18.2.4.5Cum igitur tunc recedatur ab emptione (ubi pure contrahitur) uel tunc non impleatur (ubi sub condicione fit) cum melior condicio sit allata: si falsus emptor subiectus sit, eleganter scribit Sabinus priori rem esse emptam, quia non uidetur melior condicio allata esse non existente uero emptore.
因此,既然在提出更好的条件时,买卖要么被解除(在无条件缔约的情况下),要么不予履行(在附条件的情况下):如果安排了一个虚假的买受人,萨比努斯极好地写道,该物已被先前的买受人买下,因为在没有真实买受人存在的情况下,不认为提出了更好的条件。
sed et si existat alius emptor, meliorem tamen condicionem non adferat, aeque dicendum erit perinde haberi, ac si non existeret.
但即使存在另一个买受人,如果他没有带来更好的条件,也同样应当认为,其情况就如同他不存在一样。
§18.2.4.6Melior autem condicio adferri uidetur, si pretio sit additum.
其次,如果价格有所增加,则被认为提出了更好的条件。
sed et si nihil pretio addatur, solutio tamen offeratur facilior pretii uel maturior, melior condicio adferri uidetur.
但即使价格没有增加,而提出了更容易或更早支付价格的方式,也被认为提出了更好的条件。
praeterea si locus oportunior soluendo pretio dicatur, aeque melior condicio allata uidetur: et ita Pomponius libro nono ex Sabino scribit.
此外,如果指定了更便利的支付价格的地点,同样被认为提出了更好的条件;蓬波尼乌斯在第九卷中援引萨比努斯时就是这样写的。
idem ait, et si persona idoneor accedat ad emptionem, aeque uideri meliorem condicionem allatam.
他也说,如果有更合适的人参与购买,同样被认为提出了更好的条件。
proinde si quis accedat eiusdem pretii emptor, sed qui leuioribus emat condicionibus uel qui satisdationem nullam exigat, melior condicio allata uidebitur.
因此,如果有人以相同的价格参与购买,但他是在更宽松的条件下购买,或者不要求任何担保,那么更好的条件将被认为已经提出。
ergo idem erit probandum et si uiliore pretio emere sit paratus, ea tamen remittat, quae uenditori grauia erant in priore emptione.
因此,即使有人准备以较低的价格购买,但免除了先前买卖中对出卖人不利的那些负担,也同样应当予以认可。

词汇与语法注释

  1. §18.2.4.1alterius rei quam eius quae distracta est — 在表示比较的连词 quam 之后,代词 eius(属格)作为关系代词 quae(主格)的先行词出现。eius 并非因受到前文 alterius rei 的吸引而变为属格,而是单独承担了省略名词 [rei] 的角色,整体构成了“被出售之物以外的其他物”这一比较结构。
  2. §18.2.4.4interdicto quod ui aut clam uti posse — 夺格名词 interdicto 作为支配夺格的异态动词 utor 的不定式 uti 的宾语。quod ui aut clam 作为特定历史性占有令状的定型名称(即“关于因暴力或隐秘而为之的行为”)。
  3. §18.2.4.4eam actionem sicut fructus, inquit, quos percepit uenditi iudicio praestaturum — 此处为对格不定式(AcI)结构。逻辑主语对格 eum(指代前句中的 eum, qui emit fundum...)被省略。将来主动分词对格 praestaturum 省略了助动词 esse 用作不定式,受主句动词 scripsit 支配。uenditi iudicio 为夺格,意为“在买卖诉讼中”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §18.2.4.pr-18.2.4.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:18.2.4.pr-18.2.4.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。