[IAUOLENUS libro secundo ex Plautio. ] §18.2.19.prFundo in diem addicto si postea pretium adiectum est et uenditor alio fundo applicito eum ipsum fundi posteriori emptori addixit et id sine dolo malo fecit, priori emptori obligatus non erit: nam quamuis non id tantum, quod in diem addictum erat, sed aliud quoque cum eo uenierit, tamen, si uenditor dolo caret, prioris emptoris causa absoluta est: id enim solum intuendum est, an priori uenditori bona fide facta sit adiectio.
[亚沃伦努斯,《普劳提乌斯注》第二卷] 在土地附期限落槌后,如果其后有人增加了价格,且卖方在附加另一宗土地的情况下,将该土地本身落槌给后来的买方,并且其行为并无恶意,则卖方对先前的买方不承担义务。 因为,尽管不仅是那宗附期限落槌的土地,而且另一样东西也与其一同被售出,但只要卖方没有恶意,先前买方的法律关系即告消灭。 因为唯一需要考虑的是,是否善意地向先前的卖方做出了价格的增加。