[LABEO libro quinto posteriorum a IAUOLENO epitomatorum. ] §18.1.80.prCum manu sata in uenditione fundi excipiuntur, non quae in perpetuo sata sunt excipi uiderentur, sed quae singulis annis seri solent, ita ut fructus eorum tollatur: nam aliter interpretantibus uites et arbores omnes exceptae uidebuntur.
[雅沃雷努斯删节本拉贝奥《遗著》第五卷] 在土地买卖中,如果保留了人工播种的作物,不应认为保留了永久种植的植物,而应认为保留了通常每年播种、以便收获其果实的作物;因为对于做其他解释的人来说,所有的葡萄藤和树木都会被视为被保留了。
§18.1.80.1Huius rei emptionem posse fieri dixi: 'quae ex meis aedibus in tuas aedes proiecta sunt, ut ea mihi ita habere liceat', deque ea re ex empto agi.
我说过,可以就以下事项成立买卖:“从我的房屋延伸到你的房屋的突出物,以便允许我继续这样保有它”,并且可以就该事项提起买受人之诉。
§18.1.80.2Silua caedua in quinquennium uenierat: quaerebatur, cum glans decidisset, utrius esset.
一片可砍伐的林地被出售,期限为五年。 当橡子落下时,人们询问这属于谁。
scio Seruium respondisse, primum sequendum esse quod appareret actum esse: quod si in obscuro esset, quaecumque glans ex his arboribus quae caesae non essent cecidisset, uenditoris esse, eam autem, quae in arboribus fuisset eo tempore cum haec caederentur, emptoris.
我知道塞尔维乌斯曾回答说,首先应当遵循显而易见的双方合意;但如果情况不明,任何从那些未被砍伐的树木上落下的橡子属于出卖人,而在砍伐树木时仍留在树上的橡子则属于买受人。
§18.1.80.3Nemo potest uideri eam rem uendidisse, de cuius dominio id agitur, ne ad emptorem transeat, sed hoc aut locatio est aut aliud genus contractus.
如果某物的所有权被旨在不转移给买受人,则任何人不得被视为已出售该物;相反,这要么是租赁,要么是其他类型的合同。