[POMPONIUS libro nono ad Sabinum. ] §18.1.8.prNec emptio nec uenditio sine re quae ueneat potest intellegi.
[蓬波尼乌斯,载于《论萨宾》第九卷] 如果没有可供出售的物,则既不能理解有买受,也不能理解有出卖。
et tamen fructus et partus futuri recte ementur, ut, cum editus esset partus, iam tunc, cum contractum esset negotium, uenditio facta intellegatur: sed si id egerit uenditor, ne nascatur aut fiant, ex empto agi posse.
然而,未来的孳息和出生子可以合法地被买受,以至于当出生子诞生时,买卖即被理解为在交易缔结之初就已经成立;但如果出卖人故意使它们不能出生或产生,则可以提起买受人之诉。
§18.1.8.1Aliquando tamen et sine re uenditio intellegitur, ueluti cum quasi alea emitur.
然而,有时即使没有物,买卖也被理解为成立,例如当买受的客体犹如是某种侥幸(机会)时。
quod fit, cum captum piscium uel auium uel missilium emitur: emptio enim contrahitur etiam si nihil inciderit, quia spei emptio est: et quod missilium nomine eo casu captum est si euictum fuerit, nulla eo nomine ex empto obligatio contrahitur, quia id actum intellegitur.
这发生于买受捕获的鱼、鸟或抛撒物时:因为即使一无所获,买卖合同也已缔结,因为这是“希望的买受”:而且在这种情况下,以抛撒物名目所获得之物如果被追夺,出卖人在此名目下不承担任何基于买受之诉的义务,因为这被理解为双方当事人的意图。