[ULPIANUS libro uicensimo octauo ad Sabinum. ] §18.1.7.prHaec uenditio serui 'si rationes domini computasset arbitrio' condicionalis est: condicionales autem uenditiones tunc perficiuntur, cum impleta fuerit condicio.
[乌尔比安,载于《论萨宾》第二十八卷] “如果该奴隶按照主人的判定结算了账目”这一奴隶买卖是附条件的:而附条件的买卖只有在条件成就时才告完成。
sed utrum haec est uenditionis condicio, si ipse dominus putasset suo arbitrio, an uero si arbitrio uiri boni? nam si arbitrium domini accipiamus, uenditio nulla est, quemadmodum si quis ita uendiderit, si uoluerit, uel stipulanti sic spondeat 'si uoluero, decem dabo': neque enim debet in arbitrium rei conferri, an sit obstructus.
但这种买卖条件,是指主人自己依其主观裁量认为已结算,还是指依诚实人的判定? 因为如果我们理解为主人自己的任意判定,则买卖无效,正如某人约定“如果他愿意”才出售,或者向要约人如此承诺“如果我愿意,我就给付十(个钱)”一样:因为债务人是否受到约束,不应当取决于他自己的任意决定。
placuit itaque ueteribus magis in uiri boni arbitrium id collatum uideri quam in domini.
因此,古代法学家们更倾向于认为,这应当视作托付给诚实人的判定,而非主人的任意决定。
si igitur rationes potuit accipere nec accepit, uel accepit, fingit autem se non accepisse, impleta condicio emptionis est et ex empto uenditor conueniri potest.
因此,如果主人本可接受账目却未予接受,或者已经接受幕但假装未接受,则买卖条件已告成就,出卖人可依买受人之诉被提起诉讼。
§18.1.7.1Huiusmodi emptio 'quanti tu eum emisti', 'quantum pretii in arca habeo', ualet: nec enim incertum est pretium tam euidenti uenditione: magis enim ignoratur, quanti emptus sit, quam in rei ueritate incertum est.
这种形式的买受:“按你买下他的价格”、“按我保险箱里的钱数”,是有效的:因为在如此明确的买卖中,价格并非不确定:这更多是“买入价在当时不为人知”,而非“在客观事实上不确定”。
§18.1.7.2Si quis ita emerit: 'est mihi fundus emptus centum et quanto pluris eum uendidero', ualet uenditio et statim impletur: habet enim certum pretium centum, augebitur autem pretium, si pluris emptor fundum uendiderit.
如果有人如此购买:“我以一百,加上我以后将其卖得的超出部分的金额,买下这片土地”,该买卖有效并立即完成:因为其具有一百这一确定的价格,而如果买受人以更高价格卖出土地,价格将会增加。