[IAUOLENUS libro quarto ex posterioribus LABEONIS.] §18.1.77.prIn lege fundi uendundi lapidicinae in eo fundo ubique essent exceptae erant, et post multum temporis in eo fundo repertae erant lapidicinae.
[雅沃雷努斯,《拉贝奥遗著》第四卷] 在土地买卖合同的条款中规定,该土地上不论何处的石矿均予以保留(不包括在销售范围内),而在很久之后,在该土地上发现了(新的)石矿。
eas quoque uenditoris esse Tubero respondit: Labeo referre quid actum sit: si non appareat, non uideri eas lapidicinas esse exceptas: neminem enim nec uendere nec excipere quod non sit, et lapidicinas nullas esse, nisi quae apparent et caedantur: aliter interpretantibus totum fundum lapidicinarum fore, si forte toto eo sub terra esset lapis.
图贝罗解答称,这些石矿也属于出卖人。 拉贝奥则认为,关键在于当事人双方达成了何种合意;如果这一点不明确,则不应认为这些石矿已被保留。 因为任何人既不能出卖、也不能保留不存在的东西,而且除了显而易见并正在开采的石矿之外,并不存在其他的石矿。 若作相反的解释,如果恰好整个土地的地下都是石头,那么对于如此解释的人来说,整个土地都将变成石矿。
hoc probo:
我赞同这一观点。