[POMPONIUS libro nono ad Sabinum. ] §18.1.6.prSed Celsus filius ait hominem liberum scientem te emere non posse nec cuiuscumque rei si scias alienationem esse: ut sacra et religiosa loca aut quorum commercium non sit, ut publica, quae non in pecunia populi, sed in publico usu habeantur, ut est campus Martius.
[蓬佩尼乌斯,载于《论萨宾》第九卷] 但小凯尔苏斯说,你不能在知情的情况下购买自由人,而且如果你知道某物无法转让,那么任何这种物的转让都不成立:例如神圣和宗教场所,或者不准交易之物,例如公有物,这些物不属于人民的财产,而是供公共使用,如战神广场。
§18.1.6.1Si fundus annua bima trima die ea lege uenisset, ut, si in diem statutum pecunia soluta non esset, fundus inemptus foret et ut, si interim emptor fundum coluerit fructusque ex eo perceperit, inempto eo facto restituerentur et ut, quanti minoris postea alii uenisset, ut id emptor uenditori praestaret: ad diem pecunia non soluta placet uenditori ex uendito eo nomine actionem esse.
如果一片土地是以一年、两年或三年为付款期限出售的,并约定:如果在规定的日期未支付房款,则土地视为未售出;如果在期间买受人耕作了土地并从中收获了果实,则在土地视为未售出时,这些果实应当予以返还;此外,买受人应向出卖人赔偿此后将土地卖给他人时所产生的任何差价。 如果在期日未支付房款,通常认为出卖人有权依此名义提起出卖人之诉。
nec conturbari debemus, quod inempto fundo facto dicatur actionem ex uendito futuram esse: in emptis enim et uenditis potius id quod actum, quam id quod dictum sit sequendum est, et cum lege id dictum sit, apparet hoc dumtaxat actum esse, ne uenditor emptori pecunia ad diem non soluta obligatus esset, non ut omnis obligatio empti et uenditi utrique solueretur.
我们不应当因为“在土地视为未售出的情况下仍称将存在出卖人之诉”而感到困惑:因为在买卖中,应当遵循的是当事人的真实意图,而非其言辞。 既然在约款中作了如此表述,显而易见,当事人的意图仅在于,在期日未支付房款时,出卖人不对买受人承担义务,而非使双方的买卖合同中的一切义务均告消灭。
§18.1.6.2Condicio, quae initio contractus dicta est, postea alia pactione immutari potest, sicuti etiam abiri a tota emptione potest, si nondum impleta sunt, quae utrimque praestari debuerunt.
在合同开始时规定的条件,此后可以通过另一项协议予以变更,正如在双方应当履行的义务尚未履行时,也可以退出整个买卖合同一样。