[PROCULUS libro sexto epistularum. ] §18.1.68.prSi, cum fundum uenderes, in lege dixisses, quod mercedis nomine a conductore exegisses, id emptori accessurum esse, existimo te in exigendo non solum bonam fidem, sed etiam diligentiam praestare debere, id est non solum ut a te dolus malus absit, sed etiam ut culpa.
如果你在出售土地时,在契约中约定:你以租金名义向承租人收取的任何款项都将归买受人所有,我认为,你在收取时不仅应当表现出善意,还应当表现出勤勉,也就是说,不仅要排除你的恶意,还要排除你的过失。
§18.1.68.1Fere aliqui solent haec uerba adicere: 'dolus malus a uenditore aberit', qui etiam si adiectum non est, abesse debet.
通常,有些人习惯于加上这样的话:“卖方应免除恶意”,即使这句话没有被加上,恶意也应当予以排除。
§18.1.68.2Nec uidetur abesse, si per eum factum est aut fiet, quo minus fundum emptor possideat.
如果在卖方的原因下已经或将要发生导致买受人无法占有土地的情况,则不能认为恶意已排除。
erit ergo ex empto actio, non ut uenditor uacuam possessionem tradat, cum multis modis accidere poterit, ne tradere possit, sed ut, si quid dolo malo fecit aut facit, dolus malus eius aestimaretur.
因此,将存在基于买受的诉权,这不是为了让卖方交付无瑕疵的占有(因为可能由于许多原因导致他无法交付),而是为了,如果他因恶意已经或正在做出任何行为,他的恶意应当受到评估。