[PAPINIANUS libro decimo quaestionum. ] §18.1.58.prArboribus quoque uento deiectis uel absumptis igne dictum est emptionem fundi non uideri esse contractam, si contemplatione illarum arborum, ueluti oliueti, fundus comparabatur, siue sciente siue ignorante uenditore: siue autem emptor sciebat uel ignorabat uel uterque eorum, haec optinent, quae in superioribus casibus pro aedibus dicta sunt.
[帕皮尼安斯,《学说问答》第十卷] 人们认为,对于因风吹倒或因火烧毁的树木,如果购买土地是考虑到这些树木(例如橄榄林),那么无论卖主知道还是不知道,土地的买卖皆不被视为已成立;而且,无论买主知道还是不知道,或者双方均知道,关于房屋在上述案例中所阐述的规则均适用。